Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

15 72. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN'. 3F>3 antiquo Nobilium sunt et fuerunt, in propriis suis fundis et territoriis, nullás dare clecimas teneantur. Sed cum per eos­dem Nobiles non multis ante annis in consuetudinem venerit, ut vineas non paucas in alieno promontborio a rusticis com­parare soleant, de quibus alias semper per rusticos decimae solui consueuerunt, nunc tales vineas ab buiusmodi decima­rum solutione perpetuo velint esse liberas; unde boc seque­tur, ut successu temporis per talem vinearum emptionem integra promontoria, quae nunc decimas soluunt, futura sunt libera, cum summo Ecclesiarum praeiudicio. Et alioquin ipsa aequitas et iustitia postulat, ut si tales Nobiles dominis ter­restribus ius montanum, vel nonas soluunt, Praelatis quoque decimas, iuxta constitutiones praedictorum annorum Praelatis soluere non grauentur. Sequitur autem inde etiam Maiestati suae Caesareae, et aliis confinia tenentibus, non paruum incom­modum, eo quod cum non pauci Nobiles superiorum partium, et alii, in bonis suae Maiestatis fere indies multas vineas com­parare, vel aliter qualitercunque ad se pertrahere soleant, de quibus nunc decimae per rusticos soluuntur, et quas decimas, a Praelatis arendatas, sua Maiestas in usum locorum finiti­morum percipit; in posterum talibus decimis sua Maiestas caritura sit, et aliunde talem defectum supplere, (sie.) Contra secundum articulum controuersum, in quo Nobi­litas postulat, in negotio restatutionis bonorum, in Sede Comi­tatus antiquum processum breuiaudum, et neque contradictio­nem, neque repulsionem admittendam, in Sede vero Judiciaria Maiestatis suae capitalem sententiam contra occupatores, extra omnem seriem, in omnibus termiuis infligendam: Domini Praelati et Barones propterea reclamant et contradicunt buic Nobilitatis voluntati, quod quamquam Nobilitas praetendat se boc postulare, pro auertendis, ut ipsi dicunt, modernis ipsorum grauaminibus; tamen ea praeeipua est causa, quod occulta quaedam et praxes (sie) contra Magnates iamdiu conceperunt, et exquisitis buiusmodi praetextibus eos opprimere conaren­tur, quorum parentes aut aui ante plurimos annos aliquid violentiae commisissent, in quo tamen isti plane essent inno­centes. Processum vero, quem ipsi de persouali astantia olim usitatum fuisse asserunt, multo ante tempóra Regis Mattbiae

Next

/
Thumbnails
Contents