Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

360 A POZSONYI OLTSZÁGÖYULÉS Cuius qui dem rei eam rationem adferunt domini Nobiles, quod etiam tempore Matbiae Regis, et praedecessorum suorum iu huiusmodi casibus, causae tales non solum extra seriem reuidebantur, et continue etiam in castris adiudicabantur; sed etiam tales violenti personaliter astare, et ad obiecta respondere cogebantur, uti ex antiquis Decretis apparet. Hunc morém domini Nobiles nunquam in usum reuocare conaren­tur, quia hoc modo tot querelae contra potentes cessarent, neque Maiestas sua hisce querelis molestare. (sic) Tertius Articulus controuersus est, quod licet Status et Ordines Regni unanimiter Maiestati suae Caesareae supplica­uerint, ut de certiore stipendiorum solutione ad confinia pro­liid ere dignaretur, tamen quia Regnicolae Nobiles sciunt, etiamsi singulis mensibus milites contentarentur, tamen necesse esse eos cum equis suis, tempore aestatis ad pascua exire, ex quo propter metum Turcarum prope castra finitima in herbis permanere non possent; hactenus autem saepe usu venit, quod vei fauentibus Capitaneis, vei aliter utcunque milites, ad pa­scua magnatum et colonorum non condescenderunt, sed ad prata colonorum Nobilitatis, vei Capitulorum, aut aliarum per­sonarum ecclesiasticarum. Ideo dominis Nobilibus videtur, quod si in caeteris rebus domini Praelati et Barones onera Regni aequaliter cum Nobilibus sufforunt, ita in hac quoque parte milites non tantum ad Nobilitatis aut Capitulorum, vei aliorum simplicium Nobilium vei colonorum eorundem pascua, sed etiam aequaliter ad prata Magnatum et Praelatorum, quae ad colonos pertinent, conclescendant; seruatis tamen constitu­tionibus publicis, ne ultra tempus in illis constitutum, in pa­seuis maneant, sed ad loca sua reuertantur, et ubique suis pecuniis viuant. Hic autem articulus duret usque ad pacatiora tempóra. Kivvl: Statuum et Ordinum Regni Hungáriáé responsum. (Egykorú irat a bécsi udvari kamara levéltárában.)

Next

/
Thumbnails
Contents