Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

15 72. FÜBRUÁR- KS MÁRCZIUSBAN. 357 nis intulisse fertur, statim exeat, et illud honori diuino dedi­catum, non inbabitet; atque ut appellationes in causa contra eundem Antonium Zekel factae, in praesenti generali Con­uentu reuideantur, et executioni demandentur. Yidua Leonardi Bayony, se bonis suis per Michaelem Deregney spoliatam queritur; ea quoque in re Maiestas Caesa­rea audita alia quoque parte, id quod iustum est, statuere dignetur. . Praeterea dominus Joannes Petew Regnicolis proposuit, se Castrum Rezy et Keztel, in Comitatu Zaladiensi situm, quod per duodecim annos desertum fűit, e fundamento aedifi­casse, suisque sumptibus tenuisse, et modo quoque tenere; sed quia, ob continuas Turcarum depopulationes et diuisionem cum fratruelibus suis factam, paucissimos admodum colonos babeat, dignetur Maiestas sua Caesarea committere caeteris familiae suae fratribus, ut vel ipsi bona sua ad illas arces per­tinentia, domino Joanne Petew concedant, vel ab ipso sub bonis et bonestis conditiouibus, portionem suam accipiant, ne arces, quod Deus auertat, per bostes capiantur, et publicum exinde detrimentum sequatur, super quo idem Dominus Petew protestatur. Consenserunt etiam Regnicolae, quod inquisitiones dam­norum, bonis Arcbiepiscopatus per Capitaneos et milites illa­torum, reuideantur, et satisfactio ex eorundem stipendiis impendatur, iuxta articulos anni MDLXIX; item, ut liber­tás Nobilium Praedialium, et colonorum eiusdem Arcbiepis­copatus, super non soluendis tlieloniis, tam iuxta diuorum Regum priuilegia, quam publicas Regni constitutiones, anno MDLYII et MDLXIII editas, ubique per regnum obserue­tur. Robora praeterea et pali, in siluis Dominorum et Nobi­lium. ad arcem Arcbiepiscopatus Wywar vicinis, si ea in bonis propriis domini Arcbiepiscopi non habentur, pro eiusdem arcis munitionibus succidi queant, iuxta articulos anni MDLXIII, postquam ea arx sit magni momenti. Supplicant etiam Maiestati Caesareae Status et Ordines bumilime, quod cum Egregii olim Wolfgangus Pernezy et Andreas similiter Pernezy nunc etiam superstes, villam ipso­rum Ontbelek, Egregio Nicoiao Zelemery ad tempus arenda-

Next

/
Thumbnails
Contents