Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1566. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

30 A POZSONYí ORSZÁGGYŰLÉS N lae, praesertim barones et nobiles, qui periculo erant propin­quiores, atque etiam pro magna parte versabantur in castris cum exercitu caesareae Maiestatis, non possent euocari: visum fűit celebrationem conuentus in id tempus esse reiiciendam, quo regnicolis integrum esset in maiore numero conuenire, ac sine grauiore aliquo periculo uxoris, liberorum ac bonorum suorum domo abesse, tunc scilicet cum hostes in stationes suas rediissent. Interea verő, priusquam exercitus ex utraque parte sese receperunt, tantum temporis spatium fűit elapsum, ut Maies­tati suae caesareae necessitas fuerit imposita comitia impe­rialia iudicendi, quae quidem dudum antea debebant celebrari, sed bacteuus propterea fuerant dilata, quod Maiestas sua caesarea regiaque existimauerit baud tutum esse durantibus eiusmodi motibus bellicis longius a fidelibus suis regnicolis in periculo constitutis recedere, ulterius tarnen differri non pote­rant, tum ipsius imperii ac reipublicae, tum vero regnorum et dominiorum caesareae suae Maiestatis et precipue afflicti istius regni sui Hungáriáé causa, quorum omnium videtur plu­rimum interesse ea, quantum fieri potest, accelerari. Cum autem Maiestas sua caesarea ac regia considerabat non solum Maiestati suae, verum etiam fidelibus suis regnico­lis Hungaris valde incommodum fore si comitia Hungarica reiicerentur usque in reditum caesareae ac regiae Maiestatis suae ex imperio, de quo ante aliquot menses non videtur certi quicquam sperandum, volens hac quoque in parte beneficio et utilitati regni sui Hungáriáé consultum esse, cum serenissimo principe domino Carolo archiduce Austriae etc. fratre suo cbarissimo, domino nostro gratiosissimo fraterne agendum duxit, ut Serenitas eius nomine et loco Maiestatis suae caesa­reae ac regiae, non modo administrationem rerum bellicarum et Hungaricarum, sicuti eam bábuit annis praeteritis sa.cra caesarea Maiestas, viuente quondam diuo domino genitore suo, in eius absentia susciperet, verum etiam generalem regni con­uentum celebraret. Quocirca Maiestas sua caeserea ac regia clementer coli­fidit fideles suos Ordines ac Status regni Hungáriáé sese in omnibus iis quae praefatus serenissimus arcbidux, loco et

Next

/
Thumbnails
Contents