Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

344 A POZSONYI OltSZÁGÖYULÉS Quod ad restantias laborum attinet, miseri coloni, iuxta publicas constitutiones et limitationes, ad loca decreta profecti, in multis locis ociose steterunt, nemine illis quid operandum esset ostendente, et sic sine laboré dies destinatos ibi con­sumpserunt; in multis locis vicissim laborarunt, sed dominis Capitaneis germanis, scribas germanos liabentibus contigisset quod scribae ipsi super consummatis eiusmodi laboribus nul­lám miseris expeditionem dederint, et sic sine illis reuerti coacti sunt. Saepe etiam contigit, ut Capitanei, eorumque vice­gerentes, vei etiam alii milites tales labores ad priuatas ope­ras et domorum aedificationes, vei bortorum sepimenta ex virgultis ad publicam munitionem comportatis, coegerint, et ibi tempus publicae necessitati decretum, absumpserint. Ideo Status et ordines Regni statuunt et decernunt, ut restanciae eiusmodi, si quae sunt, compleantur. Et sic ubi coloni scedam expeditoriam non babuerunt, Judices talium possessionum et locorum, coram Vice Comite Comitatus, aut iurent, aut defec­tum complere teneantur. Ad praestandos vero labores a Vice Comitibus Comitatuum leuentur, atque mittantur, neque per Capitaneos aut eorum vicegerentes aut alios milites cogi queant; nam quandocunque Capitanei aliquos milites emittere solent, nunquam sine incommodis et praeda miserae plebis fieri potest. De locorum autem muniendorum limitatione, Status et Ordines Regni humiliter putant proxime celebrati Conuentus Posoniensis constitutionibus inhaerendum. Dignetur tamen de ea re Maiestas sua Caesarea cum dominis Praelatis et Baro­nibus ac Regnicolis, sub hac Dieta benigne tractare et conclu­dere. Quamquam Regnicolae dicunt tales munitiones in prae­cipuis locis longe commodius ex lapidibus aut lateribus fieri, quam ex lignis perpetuos istiusmodi labores, nulla utilitate, in extrema miserae plebis inquietudine, sine fine exercere, qui inchoati antequam finiantur, ab alia parte, ubi opus ceptum fűit in ruinam propendeant, vei inundantibus vicinis fiumini­bus ex fundamento eleuantur. Maiestas sua Caesarea tamen inter caetera arcis Canisiensis vei maximam rationem habere dignetur, quum ex illa non reliquarum tantum Hungáriáé, sed etiam Styriae et Carinthiae salus et permansio pendeat.

Next

/
Thumbnails
Contents