Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

15(2. FEI1KUÁE- ÉS MÁRCZIüSBAN. 337 Caesarea in eos, ob maiam aliquam informationell, succensere dignetur; quandoquidem ipsi Semper fuerunt prompti et parati admittere ipsam connumerationem sicuti etiam modo consen­tiunt, ut ipsa connumeratio in partibus citra fluuium Colapim adiacentibus de nouo peragatur. De reliqua vero parte, ultra illud flumen existente, quae hodie Croatia appellatur, suppli­cant, ut ea tota regio retineat immunitatem, iam inde a tem­poribus Matbiae Regis super buiusmodi exemptione obserua­tam, cuius exemptionis ea fűit causa, quae nuuc magna consi­deratione indiget, quod si in illis partibus misera plebs ad soluendam Dicam compelletur, procul dubio alio migrabit, et confinia, quorum longe alia ibi est ratio, quam in Hungaria, vacua relinquerentur. In Sclauonia autem fiat connumeratio iuxta articulos publicarum constitutionum anni MDLXIX., excepta parte Comitatus Crissensis, in decursu Draui, quod babét a solutione immunitatem antiquam. Noua vero inquisitio, quam post connumerationem por­tarum, Maiestas sua Caesarea postulat, quum nunquam antea in Regno fuerit usitata, supplicant Status et Ordines, ne illa nunc quoque in Hungáriám vel Sclauoniam introducatur. Nam ex quo connumeratio ipsa per Judices Nobilium et Juratos, simul cum Dicatore, peragi, illisque fides adbiberi consueuit, talis inquisitio non posset absque summa illorum ignominia, imo etiam miserae plebis detrimento, et magnis sumptibus fieri, quae etiam nunc commeatus inopia vel maximé laborat. De Dicatorum electione, supplicant, ne Maiestas sua quicquam ex publicis Constitutionibns anni MDLXIX. inno­vare velit, sed eas benigne obseruandas iubeat; quandoquidem bactenus etiam multi abusus propter eiusmodi Dicatores acci­derunt, qui in eo Comitatu, quem connumerabant, nullám liaberent residentiam, et id quod ex Dica exigebant, Camerae exhibentes, reliqua etiam exacta in restantiis conscribebant, cum magno miserorum colonorum damno. Deinde statuunt Regnicolae, quod Dicator Regestum restantiarum non debeat Vicecomiti dare, sed ipse Dicator usque ad finem Dicam exigat; si vero ad exequutionem exac­tionis restantiarum Yicecomes exierit, Dicator, simul cum Yice­comite, intersit. Magyar Országgy. Emi. V. ^ ~

Next

/
Thumbnails
Contents