Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

157 2. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAÍÍ. 335 quem Regnicolae pro auertendis grauaminibus, quae frequen­ter paciuntur, recurrant, quique miserae plebis vexatores coerceat, atque adeo ea utatur iurisdictione et potestate, qua Maiestas sua Caesarea, viuente olim potentissimo eorum Rege, Diuo Ferdinando Imperatore sanctae memoriae, utebatur. Hoc pacto Maiestas sua Caesarea et in futurum permansioni fide­lium suorum optime consulet, et in praesenciarum Regnicolas a diuersarum et remotarum regionum itineribus, ad quos Maiestatem suam Caesaream, grauissimis Christianae Rei­publicae negotiis sic exigentibus, plerunque proficisci contin­git, benigne subleuabit. Caeterum quod Maiestas sua Caesarea, in subsidium maximorum suorum sumptuum, contributionem trium flore­noium ad duos annos postulat; fideles Maiestatis suae Status et ordines Regni, ea animi promptitudine, qua alias semper, ita nunc quoque, postulationi Maiestatis suae Caesareae liben­ter acquiescerent; sed misera plebs per totum Regnum Hun­gáriáé in eas calamitates incidit, ut nedűm sit soluendo quic­quam, sed ipsamet fame mori cogatur. In quam quidem inopiam cum trium, qui proxime effiuxerunt, annorum summa sterili­tás, tum vero bostium Turcarum continuae depopulationes et rapinae miseram plebem redegerunt; accessit militum Maie­statis suae Caesareae summa insolentia et crudelitas, a quibus potius tutela et defensio expectanda foret, qui ut plurimum in partibus Regni superioribus, potissimum vero Cataphracti equites Germani, per villás passim diuagantes, tam acerbe miseros bomines vexant; ut absumptis absque ullo praetio omnibus commeatibus, nonunquam a verberibus et caede vix sibi temperent, adeo ut plebs Turcis subdita meliore fore conditione videatur frui, ad quem videlicet tales milites ire non possunt; aliis quoque in dies aerumnis afficitur, quas nimis longum esset recensere. Quibus auertendis, nisi Caesarea Maiestas sua mature succurrerit, eueniet omnino, ut Regnum ipsum in solitudinem et desolationem redactum, tempore neces­sitatis nec Maiestatis suae Caesareae, neque successori suo alicui usui sit futurum. Propterea Status et Ordines Regni, sicuti in plurimis eorum conuentibus, sic modo quoque liumi­liter supplicant, ut in buius modi milites et Capitaneos, siue

Next

/
Thumbnails
Contents