Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

332 A POZSONYI OLTSZÁGÖYULÉS Capitanei bonam inter se habeant correspondentiam, lustramque in unum semper diem instituant, et si aliqua in re ipsos tricesimos aggrauatos repererint, de eo dominum cuius­que, ut emendatio adhibeatur, admoneant. Et liaec, quantum ad instituendum tricesimum pertinet; praeseruato eodem instituto, ut decimus quisque pari modo iu ordinem cum tempore redigatur. In Ciuitatibus autem et oppidis maioribus, Magistri Ciuium, Judices et Senatores curent, quo ciues et inhabita­tores uniuersi, competentibusquc armis sint instructi, qui vero ea omiserint, inter ipsos non tollerentur. Hi iidem Magistratus saepius in anno lustram suorum faciaut, eos in quibus defectus conspicitur castigent, et emen­dationem iniungant, sicque se ipsos exerceant, quo tempore necessitatis, sibi tanto magis usui et defensioni esse possint. Porro Ciuitatum ct maiorum oppidorum inbabitatores non solum tormentis manuariis seu simplicibus, sed duplis etiam, quas barbatas vocant, et falconetis, uti et ad metam iaculari addiscant. Ad exequendam banc ordinationem peculiares consti­tuantur Capitanei, quibus etiam ex publico stipendium, licet tenue, in annum suppeditetur. Sunt dein de peculiares in dicto defensionis nouo online de personali insurrectione, de liostis aduentu per certas tor­mentorum dispositiones et ignes, peculiaribus in locis et mon­tibus incendendos, praenunciando, et talibus, quae cum alias in regno Hungáriáé proprias habeant ordinationes, ea liic multis enarrare visnm fűit sup'eruacaneum. Quoniam vero tricesimi institutio supramemorata. pro initio subditorum ad arma et militarem disciplinam instruen­dorum, opus sit valde commodum et perutile, Caesarea Maie­stas iideles suos uniuersos Regni Hungáriáé Status clementer hortatur, ut deliberent, qua ratione haec eadem ordinatio in dicto regno Hungáriáé simili modo constitui possit; quibus officium Capitaneatus, an Comitibus vel Vicecomitibus deman­dandum erit; an vero singuli tres aut quatuor Comitatus in unum colligendi, et eorum ex tricesimo collectis copiis pecu­liaris Capitaneus praeficiendus erit.

Next

/
Thumbnails
Contents