Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.
1572. FEBRUÁR- ÉS JTÁRCZIUSBAIT. 317 modo is, qui pro obtineudis in sustentationem locorum fiiiitimorum Hungáriáé, ac alias urgentes necessitates, tum Regni sui Bohemiae, tum etiam prouinciarum annexarum Ordinibus atque Statibus Pragam indictus erat Conuentus, inter alia, quae Dietae illius exitum remorata sunt, ob id etiam Maiestatis suae opinione diutius protractus fűit, quod quamplurima negocia, quae Maiestatis suae tam diuturna absentia cumulata erant, istic explicanda occurrerent, verum etiam Comitia Imperialia, ad quae Maiestas sua mox ipso mensis Junii initio, quantum fieri potuit, festinauit, vix tandem sub anni illius septuagesimi finem suum exitum consecuta sunt. Quibus sic demum peractis, statuerat quidem Maiestas sua recta Yiennam, quo inclyto huic Hungáriáé Regno proprior esset, redire; verum cum pestis, quae istic aliquandiu grassata fuerat, necdum cessare videretur, ac insuper nonnulla, eaque baud parui momenti negocia istic expedienda, partim ex superiori Conuentu superessent, partim de nouo se offerrent, Caesarea Regiaque Maiestas tanto libentius istuc iter deflexit, quod inde fore speraret, ut iis confectis, huic suo Hungáriáé Regno eo diutius, si non praesens, saltem in proximo adesse posset. Cumque demum Maiestas sua post sextum mensem Yiennam rediisset, nihil quidem prius habuisset, quam ante omnia in medium, sui inclyti Hungáriáé Regni fidelium Ordinum et Statuum se conferre. Verum quia Serenissimo Archiduci Carolo etc., Maiestatis suae fratri charissimo, ol) Serenitatis suae nuptiarum celebritatem haucl immerito aliquid temporis dandum esset, ac deinde vindemiarum tempus proxime successerit, accidit, ut Regni istius Hungáriáé Conuentus ante Dini Martini festum indici non potuerit. Quibus autem ex causis non solum huiusmodi Conuentus diem secundo, et primum quidem ob pestis contagionem, a qua liisce in partibus periculum imminere videbatur, post* modum vero ob aífectiorem Maiestatis suae valetudinem, prorogari necesse fuerit: fideles ordines et status ex Maiestatis suae ea de re ad ipsos emauatis prorogationis literis cognouerunt. Et quamuis nunc, ex Dei benignitate, meliori fruatur valetudine, ea tamen necdum ita confirmata est, ut sine periculo se iam nunc asperiori praesentis temporis