Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1566. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

1566. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN1. 25 habere locum putamas illud, quod nuper Sacra Maiestas vestra de modo insurrectionis comitatuum regni superiorum nobis proposuit, atque nos ad futuram dietam differendum esse censuimus. Quarto, ut tractetur de modo et ordine celebrationis iudiciorum. In quo puncto proponendum putaremus, quod quum propter nouam illám constitutionem, qua decretum est, ut iudiciis domini Praelati et Barones semper necessario interesse debeant, iudicia ipsa hactenus sepe praetermitti contigerit, propter Praelatorum et Baronum necessariam ab­sentiam, inueniatur modus, ne deinceps celebrationi iudicio­rum per hoc aliquod impedimeDtum obiiciatur. Quinto, ut tractent regnicolae de alleuiatione onerum quoque intollerabilium, quibus pauperes coloni a Dominis et Nobilibus non ita pridem opprimi cepére. Postea de aliis quoque, quaecunque Maiestas vestra Sacra ad bonum regni statum, illiusque conseruationem pertinere iudicauerit. Atque in iis, quae fiscum concernunt, Sacra Maies­tas vestra dominos Camerarios quoque consulere dignetur, qui et ipsi Maiestati vestrae Sacrae quae necessaria videbuntur, proponere scient. Non omittent autem ipsi quoque regnicolae ex se ipsis tractare diuersis de rebus, quas ad bonum publicum pertinere putauerint. Kivül: Opinio Consiliaiúorum Hungarorum de iis quae proponenda erunt Regnicolis in proximo conuentu Hungarico. — 26. Novembris 1565. (Egykorú irat a bécsi titkos levéltárban.) III. 1566. Február 19. A Károly föherczeg által az országgyűlés megnyitásánál bemu­tatott királyi előterjesztés. Licet sacra caesarea ac Hungáriáé et Bohemiae etc. regia Maiestas, dominus noster clementissimus, sese lubenter iam pridem, atque adeo statim post obitum serenissimi et potentissimi quod am principis ac domini, domini Ferdinand!

Next

/
Thumbnails
Contents