Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1566. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

1566. FEBKUÁII- ÉS MAUCZIUSBAN. 29 29 bus atque Ordinibus generalem Conuentum ad festum Puriíi­cationis beatissime Virginis Marie proxime venturum in Ciuitatem nostram Posoniensem indicendum. ibique celebran­dum. Cui licet ex animo, uti par esset, personaliter interesse cuperemus, quum tarnen certum sit, atque omnibus constare possit, defensionem et conseruationem Regni nostri Hungarie sine externis auxiliis consistere non posse, sintque Nobis alie etiam ardue rationes, non minus ad publicum Regni eiusdem Nostri Hungarie quam aliorum Regnorum et Prouinciarum nostrarum, atque adeo totius Christianitatis bonum et commo­dum, communemque quietem spectantes, que nos hinc paulu­lum necessario auocent: horum omnium causa Nos recta in Imperium ad celebrandum ibi quoque Conuentum proficisci oportet. Ut tarnen omnia rite debitoque modo, Nostra in absentia, procedant, egimus atque perfecimus cum Serenissimo Principe Domino Carolo Archiduce Austrie etc., fratre Nostro charissimo, ut loco Nostri bic maneat, curamque gerat omnium, tarn que ad celebrationem Diete ipsius, quam vero defensio­nem fidelium Regnicolarum nostrorum, atque administrationem singulorum Regni publicorum pariter et priuatorum negotio­rum spectare videbuntur. Quare fidelitati vestre committimus et mandamus, ut ad festum Purificationis Marie predictum, Posonium, quo similiter reliquos fideles Status et Ordines Regni Nostri accersiuimus, ad dictum Serenissimum Arcbi­ducem, qui Diete ipsi personaliter intererit, vestros cum plena instructione et authoritate internuntios, viros scilicet idoneos et sufficientes de medio vestri electos mittere, atque in Nostra a Regno absentia ad eundem Dominum fratrem nostrum recurrere, eiusdemque mandatis, Nostro nomine fiendis parere et obsecundare debeatis. Secus non facturi. Datum Vienne, vigesima octaua Nouembris, Anno Domini MDLXY. Maximiiianus. Nicolaus Olahus. Strigoniensis Arcbiepiscopus. Joannes Listliius. Kívül: Prudentibus et Circumspecti Judici, et Juratis Civibus Civitatis nostre Posoniensis fidelibus nobis dilectis. (Eredetije Pozsony sz. k. város levéltárában.)

Next

/
Thumbnails
Contents