Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1569. AUGUSZTUS-OKTÓBER
1569. AUGUSZTUS 'OKTÓBER. 219 defensione et conseruatione reliquae Hungáriáé, quandocunque necessitas id postulauerit, obtentura sit, sicuti etiam in praesens praedicti Status contributiones pecuniarias praeteritis comitiis ad bellum Hungaricum ordinatas et propter iusecutam pacem adbuc magna ex parte restantes et non ad mediocrem summám centenorum millium ascenclentes, in huiusmodi finem collectas et in reposito babent. Sperat sane sua Maiestas Turcharum imperatorem initas octennales inducias firmiter obseruaturum, sicuti Maiestas eius ex sua parte nullám aliam illi ansam et causam praebebit. Sed quicquid successerit, tamen propterea fideles suos Status et Ordines bono iubet esse animo, et omnino persuasum et indubitatum babere, nibil eorum quae ad conseruationem et dcfensionem illorum spectant, suam Maiestatem neglecturam, imo totis viribus in id inuigilaturam. Et quo caes. regiaque Maiestas sua nibil praetermittat, quod ad bonam in Maiestatis suae absentia, eiusdem sui incliti Hungáriáé regni constitutionem pertinere queat, Maiestas sua statuit, cum serenissimo priucipe domino Carolo arcbiduce Austriae etc., Maiestatis suae fratre charissimo, diligenter et fraterne tractare, ut absente Maiestate sua vicegerentis munus suscipiat ac eiusdem nomine et loco, rerum et negotiorum Hungaricorum administrationi non solum pacis tempore, verum etiam si quae forte interea belli necessitas ingrueret, praesit; plane confidens Serenitatem liac in parte Maiestati suae non esse defuturam, quin imo, pro fraterno et praeclaro suo erga Maiestatem caesaream studio, promptissimaque voluntate, eidem fraterne gratificaturam. De caetero Maiestas sua pollicetur, buius incliti regni priuilegia et consuetudines se clementer esse conseruaturam, simulque ipsis fidelibus Statibus et Ordinibus caes. et regiam suam gratiam benigne defert, eorundem ad supra dicta capita, quae Maiestati suae pro regni buius necessitate proponere visum est, fidelem, bumilem et quoad eius fieri potest, celerem deliberationem ac responsionem expectans. Quod si etiam fideles Status et Ordines alia habeant, quae ad regni huius commodum et utilitatem pertinere, vel in quibus opportuno remedio opus esse censeant, Maiestas sua