Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1569. AUGUSZTUS-OKTÓBER

1569. AUGUSZTUS 'OKTÓBER. 215 necessitate postulante stipendiarii pedites loco illorum con­ducerentur, utpote quorum longe maior utilitas foret in bello, et melius etiam cum ipsis, colonis domi scilicet remanentibus, ageretur. Et quia antiqua decreta regni Hungáriáé et perpetua consuetudo iubet etiam praelatos, barones et magnates sem­per ad arma paratos esse, et tempore belli personaliter cum suis banderiis insurgere, praesens autem patriae necessitas promptam illorum operam et auxilium magis quam unquam alias postulet, cum omnes videant, quanto in periculo respu­blica et illorum ipsorum personae et bona versentur; ideo Maiestas sua eos etiam clementer requirit et hortatur, quod instar aliorum regnicolarum totis suis viribus vslint ad bel­lum esse parati et instructi, et in eo nullam remissionem vel difficultatem admittere, sed potius talem animorum prompti­tudinem et ardorem exhibere, ut minoris conditionis regnico­lis exemplo esse et spem et animum addere possint, sicuti illorum dignitati et praeeminentiae ac erga patriam debito omnino est conueniens, et sua Maiestas plenam de illis fidu­ciam habet. Quae quidem res cum tanti momenti sit et publica inco­lumitas et permansio tantopere efflagitet, ut auxilia in neces­sitate, pro cuiuslibet virium facultate conferantur, cuperet sua Maiestas a dominis praelatis, baronibus et magnatibus delibe­rationem serio institui, quo meliori modo et ordine semper inter ipsos quilibet paratus esse, et in bellum, quando opus esset, prodire deberet, et ne apud aliquos inter ipsos, quibus forsan priuata magis, quam publica curae sunt, neglectus aliquis contingeret, et necessitate communis patria debitis auxiliis magno omnium periculo destitui posset; non abs re fore suae Maiestati videretur si etiam inter illos, de cuiuslibet facultatibus consideratione habita, taxa constitueretur, quo equitum et peditum numero quilibet in bellum prodire tenere­tur. Sicuti ab antiquo etiam in regno Hungáriáé ordinatum et constitutum fuit. Sic quoque necessitas postulat, quod Ordines ac Status incliti regni Hungáriáé communi consilio atque decreto con­stituant ordinem ac modum aliquem, quo militibus Maiestatis

Next

/
Thumbnails
Contents