Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1569. AUGUSZTUS-OKTÓBER

1569. AUGUSZTUS 'OKTÓBER. 201 iampridem necessarium existimauit, se in medium huius sui incliti Hungáriáé regni fidelium Statuum et Ordinum conferre, et cum illis de publicis eiusdem sui regni negotiis, et iis rebus, quae ad commodum, utilitatem et salutem fidelium suorum regnicolarum pertinere viderentur, pro paterna sollicitudine et cura, quam habet de illorum incolumitate et permansione, praesens deliberare et tractare, atque adeo in eum finem pro­xime praeterita hyeme iisdem suis fidelibus Statibus et Ordi­nibus ad festum Epiphaniae anni iam currentis conuentum indixerat, cui quidem personaliter adesse plane sibi propo­suerat: accidit tamen, ut cum non solum iam tum nounulla christianae reipublicae regna et prouinciae atrocissimis bellis et seditionibus conflictarentur, sed et in ipso quoque imperio Romano Germanicae nationis ea rerum facies esset, ut ne in illis etiam partibus publica tranquillitas dissolueretur et tur­baretur, indeque grauissimi motus orirentur, haud intempestiue verendum esset, ac proinde eiusdem imperii electores aliique principes et status, Maiestatem suam aliquoties et quidem non sine admonitione sui caesarei muneris, instantissime requisi­uerint, ut tanquam imperii caput, difficillimis istis temporibus eidem imperio appropinquare, imminentia pericula propulsare, gliscentesque futuri incendii scintillas, priusquam in flammam erumperent, extinguere, ac denique ut publica pax et tranquil­litas conseruari posset, authoritate qua fungitur prouidere, imprimis vero expetita iamdiu, non ab ipsis solum electoribus, sed aliis quoque principibus et ordinibus sacri imperii comitia, omni diuturniore mora postposita indicere atque celebrare vellet; caes. regiaque Maiestas praeter voluntatem suam, pro­mulgatum antea suorum Statuum et Ordinum regni Hungá­riáé conuentum tunc omittendum et ad aliud tempus reiicien­dum duxerit. Accessit insuper, quod cum iampridem tempus subsidio­rum nouissime a Maiestatis suae regni Bohemiae et annexarum prouinciarum Statibus et Ordinibus decretorum effiuxerit, Maiestas sua caes. et regia omnino censuit pro obtinendis nouis auxiliis in sustentationem locorum finitimorum Hungá­riáé et alias urgentes necessitates, iu dicto Bohemiae regno e annexis prouintiis conuentus agi et accelerari necesse fore;

Next

/
Thumbnails
Contents