Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1569. AUGUSZTUS-OKTÓBER
198 A POZSONYI OKSZÁGGYÍ'FLÚS III. 1569. Január 6. Miksa király az ország rendelt az országgyűlés elhalasztásáról értesíti. Maximiiianus secundus Dei gratia electus Romanorum Imperator semper Augustus, ac Germanie, Hungarie, Bohemie etc. Rex etc. Prudentes et eircumspecti fideles nobis dilecti. Accidit preter nostram opinionem, ut contingentibus ex insperato arduis et maximi momenti negotiis, que nobis per Imperium et alia nostra Regna atque prouincias, nulla interposita mora et dilatione agenda sunt, ex qua si vei minimum difierantur universae Reipublicae Cbristianae, atque fidelibus subditis Regnicolis nostris Hungaris precipue grande damnum atque periculum afferre, in tempore vero curata, neque cum res ipsa presens postulat, negleeta, maximo cum omnium bono futura sint, coacti simus secus quam Nobis proposueramus, generalem Conuentum quem fidelibus nostris Hungaris ad hodiernum hoc festurn Epiphaniarum domini Posonium indixeramus, in aliud commodius tempus, quo scilicet Nobis pre tantis et tarn necessariis totius Reipublice Christiane negotiis magis vacauerit, differre. Quod quidem vobis ita notum esse voluimus, ut intelligatis subite huius et necessarie mutationis causam, preter istam quam diximus, nullam esse aliam. Unde vobis benigniter committimus et mandamus, ut homines vestros, quos, uti iusseramus, nun dubitamus a vobis ad dictum iarn Conuentum expeditos fuisse, domi pro hac vice contineatis, et aliud a Nobis in hoc Diete celebrande negotio mandatum expectetis, necessariamque hanc dilationem patienti et aequo animo ferre velitis. Quum enim non pauca, neque parui momenti negotia, tarn nostra quam Regni, id omnino requirant, non differremus, quin finitis quo prius licuerit predictis negotiis (quod tamen concedente diuina gratia haud longius futurum speramus) alium fidelibus regnicolis nostris Hungaris promulgemus Con-