Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1567. JÚNIUS- és JÚLIUSBAN
1567. JÚNIUS- KS JÚLIUSBAN. Ili Promöntoria etiam et vineae, quae utcunque aliquam spem miseris hominibus praeberent, eo quod maior pars colonorum in Iiis frequentibus depopulationibus est abducta, per paucos qui sunt residui, commode coli non possunt; plurimi etiam ex misera plebe partim in fines Poloniae, partim sub ditionem Turcarum et waywodae Transsyluani, et ex pluribus regni partibus eo, ubi se tutiores fore confidunt, sese recepisse feruntur. Cum igitur, domine clementissime, in hac afflictione et in bis aerumnis bae pauculae regni reliquiae positae sint, omnesque partes eius diuersis módis crudeliter sint desolatae, nescimus quid hac in parte possimus consulere. Vestra tamen sacra Maiestas caesarea sola clementer deliberare dignetur, quid sit faciendum, et quid regnicolis ipsis nunc longe magis quam antea exacerbatis, et in maiora pericula delapsis proponendum. Hoc tamen sacrae Maiestati vestrae, pro nostra erga eandem fide et fidelitate, humiliter significandum esse duximus5 dignetur inter alias propositionis partes regnicolas ipsos, ingentibus periculis nimis fractos et perterritos, bonis verbis clementer aűimare, illisque spem aliquam facere, ne omnino animos despondeant, sed sperent Maiestatem vestram sacram regni ipsius et omnium illorum accuratam defensionem habituram. Dignetur etiam sacra Maiestas vestra gratiose curam in propositione habere, ut ordo iudiciarius et iustitiae administratio reformetur, iudicesque ordinarii et alii offitiales ad iudicium faciendum pertinentes ordinentur, ut cum ea autoritate, quae semper fűit, exequutio, in quantum praesentia tempóra patiuntur, fiat. Nam sine legibus et administratione iurium etiam regna integra et quieta desolabuntur, nedűm turbulenta et inquieta. Haec Maiestati vestrae sacrae, ad eius dementem commissionem, quantum in hoc periculoso statu rerum regni Hungáriáé nobis visum fűit, humiliter rescribenda esse duximus. Eiusdem sacratissimae Maiestatis vestrae Humiles seruitores Consiliarii Hungari, nunc híc Yiennae existentes.