Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1567. JÚNIUS- és JÚLIUSBAN
1567. JÚNIUS- KS JÚLIUSBAN. 109 et Wladislai regum, ut ius fisci vendicari queat et bona defectu seminis ad íiscum reuoluta eruantur, sitque facultas Maiestati vestrae caesareae id quod maximé expediat, de illis statuendi. Quem processum antiquum et legitimum iudices iam in tantum abusum inuoluerint, ut nunquam nisi ex serie velint iuris regii cognitionem suscipere, atque ita per plurimos annos eiusmodi causae de industria protrahantur. Quo fit, ut nec fiscus ius suum queat vendicare, nec fideles ac bene meriti donatarii unquam bonis collatis valeant potiri. Tametsi Maiestas vestra caes. vei sua autoritate possit continuam iuris regii dij udicationem, etiam diéta reclamante, decernere, ne fiscus peculio suo spolietur, praesertim cum extent vetera dictorum regum decreta. Atque liaec babuimus sacratissime imperátor, quae ad mandatum sacr. Maiestatis vestrae caesareae, tam de subsidii postulatione, quam super punctis nonnullis fisci nomine in comitiis proxime futuris denuo proponendis in medium bumillime adduceremus. Si quae emerserint alia, tempore comitiorum pro re nata ad sacram Maiestatem vestram caes. ex officio nostro fideliter relaturi [sumus]. Superest, ut Maiestati vestrae caes. longaeuam vitám precemur. Datum Posonii decimo quinto die Mensis Maii. Anno etc. sexagesimo saptimo. Sacrae caesareae regiaeque Maiestatis vestrae Humilimi et fideles seruitores. Camerae Hungaricae consiliarii. (Eredetije a bécsi titkos levéltárban.)