Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1567. JÚNIUS- és JÚLIUSBAN

1567. JÚNIUS- KS JÚLIUSBAN. 107 vero nobilium senos ílorenos sua authoritate de quolibet ter­mino leuant vei etiam octenos, et habent substitutos suos qui salaria sibi itidem pro libitu percipiunt. Haec nimirum est absurda licentia et subsidiorum populatio, quam etiam non­nulli alii comitatus impuuitatis spe imitari incipiunt. Statuendum item ne molitores, neue libertini ulli, neque praediales ecclesiasticarum personarum a contributione sint exempti, uti in diéta anni sexagesimi tertii í'uit constitutum. Quin etiam artifices vei si domos proprias non habent, nec haereditates, sed sola artis professione rem sibi faciaut, si substantiam teneant ad valorem sex florenorum, seclusa supel­lectiti, in pensionem integrae dicae, ut caeteri dicentur. Judaei quoque itidem dicentur, ubicunque et quorum­cunque in bonis fuerint reperti. Walachi etiam et Rutheni vei si re pecuaria se sola sustentant et tuguria montana inhabitant, sicut hoc quoque in conuentu anni sexagesimi tertii fűit conclusum. Item exemptio nulla valeat, quominus uniuersi subsidia contribuant, si qui vero de exemptionibus contenderint, eas camerae producant, deque illis arbitrium S. Maiestatis vestrae et camerae esto. Cum autem haec miserae plebis contributio, ad publi­cain defensionem et tantam belli molem sustinendam, exiguum subsidium sacrae Maiestati vestrae sit allatura, propterea quod ipsi Status et Ordines regni oculis suis aspiciunt, ad exordium expeditionis proxime praeteriti anni per Turcas et Tartaros hostes immanissimos potissimum hucusque miserum hoc regnum lamentabiliter vastatura et penitus in vastitatem redactos, atque intima quoque harutn ipsarum reliquiarum viscera intestinis digladiationibus et militaribus rapinis prope sumpta: videretur nobis summisse, penes praemissum subsi­dium plebis, a dominis praelatis et caeteris dominis ac uniuer­sitate nobilium nec non ciuitatibus liberis regni postulandum, ut decretum publico consensu in congregatione seu diéta anni quadragesimi secundi Nouozolii celebrata contributionem sexagesimae partis omnium bonorum, iuxta tenorem et limita­tionem articulorum. tunc conclusorum (quia si unquam opus fűit, nunc certe ad instans periculum, quod omnium salutem

Next

/
Thumbnails
Contents