Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

90 A POZSONYI ORSZÁGtiYÜLKS. alias huic Gonstitutioni contrauenerit, pro demerito ani­maduertat. Quod autem status et ordines regni Hungáriáé maiestati eius regiae supplicant, ut et illa loca, seu arces, quae in in­scriptione Austriaca continentur, intra tamen metas Hungá­riáé existunt, ad huiusmodi labores, iuxta exigentiam sui comi­tatus, mittere debeant : maiestas sua fidelibus suis regnicolis benigne ostendit, quod coloni locorum illorum hoc anno ratio­ne Archiducatus Austriae alia multa onera sustineant, utpote nouae contributionis, quae non leuis est momenti, contra Thür­cam decretae,item necessitatem mittendi gentes pro sua et regni­colarum vicinorum suorum defensione ad confinia, equosque et currus pro vectura bombardarum et yictualium prestandi, et alia plura; quare pergraue et impossibile foret illis hanc quo­que operám nunc prestare; verumtamen regia eius maiestas hanc petitionem ordinum ac statuum regni non traditura est obliuioni, sed de ea cum ordinibus archiducatus sui Austriae clementer tractabit. Intellexit praeterea sacra regia maiestas deliberationem, quam ordines ac status regni sui Hungáriáé fecerunt, de cele­bratione judiciorum; et quia nullum tempus justicia vacare debet, piacent maiestati suae, quae inter ipsos constituta sunt, de tempore ac locis quibus judicia exerceri debent, et quatuor assessoribus ultra judices ordinarios et alios, quorum presen­tia secundum articulos dietae Tyrnauiensis anno 1545. cele­bratae requiritur, designandis; itaque eos cum consilio Hun­garicorum suorum consiliariorum gratiose nominabit; probat insuper regia eius maiestas omnia ea, quae de judiciis eccle­siasticis, de spirituali jurisdictione, ac priuilegiis ecclesiastico­rum, de juridica repetitione bonorum spiritualium, ac decima­rum perceptione seu arendatione, tractata sunt, uti in responso ordine descripta cernuntur. De eo tantum maiestas eius regia fideles suos subditos et regnicolas gratiose admonendos, et eorum deliberationi committendum duxit, an non satius foret, presenti rerum et temporum disturbio, ab antiquioribus litibus, quae post mor­tem serenissimi quondam regis Ludouici emerserunt, et pre­sertim quae bona serenissimi quondam regis Johannis concer-

Next

/
Thumbnails
Contents