Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.
1557. júniusban. .103 regia eius maiestas eam maiestati suae et regno plus commodi allaturam, si ad conuehenda pro usu et necessitate exercitus victualia gratis et certo ordine ac modo constituendo adhibebitur, quam si absque discrimine in bellum euocetur; itaque regia eius maiestas statuit atque decernit. ut omnes singuli rustici, qui viciniores erunt, et ad vecturam victualium et commeatus adhibebuntur, ab insurrectione et militia liberi et exempti babeantur ; illi vero qui longius ab exercitibus absunt, et ad arma babiles fuerint, quando necessitas postulauerit, leuentur, et in bellum prodeant, et is omnino modus obseruetur, ut coloni utroque onere simul non grauentur. Praeterea, tametsi regia eius maiestas propensissimam voluntatem habet fidelibus suis regnicolis parcendi, ne ultra id quod maiestati suae offerunt unius duntaxat floreni pecuniarium subsidium grauentur, quos nimirum maiestas eius regia tot rapinis, caedibus ac múltomra annorum incursionibus et bellis exhaustos et attritos esse non ignorat; quia tarnen non solum reliqua maiestatis suae regna et prouinciae, verum etiam sacri Romani imperii ordines, hoc anno, pro defensione et conseruatione regni Hungarie, et aliorum finitimorum populorum, amplissima auxilia obtulerunt, et iam prestare caeperunt (sicuti maiestas sua ipsos fideles suos regnicolas, ab oratoribus, eo nomine ad conuentum imperialem Ratisponam expeditis, intellexisse non dubitat) adeoque ipsi ordines sacri Romani imperii oratoribus liuiusce regni Hungáriáé expresse significarunt, ipsos certo sibi persuadere, quod status atque ordines Hungáriáé fidelissime prestituri sint id, quod dicti legati ipsis in proxime preteriti anni comitiis statuisse indicarunt, magnopere sane dubitat maiestas eius regia, si fideles maiestatis suae regnicolae pro propria ipsorum defensione et permansione nunc minus subsidium quam proximis annis praestiterint, quod ea res dictis statibus imperii caeterisque prouinciis, que etiam omnes quas possunt ad liuius regni defensionem facultates promptissimis animis conferunt, magnopere sit offensura, et in futurum ad prestandum fidelibus maiestatis suae regnicolis auxihum remissiores et languidiores redditura; quapropter regia eius maiestas fideles suos regnicolas paterne et clementer hortatur ac requirit, ut pre-