Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

82 A POZSONYI ORSZÁGtiYÜLKS. tionis, sua maiestas gratiose prospicere dignetur, qui, poten­tioribus rebellibus et factiosis resistere non valentes, bona etiam et colonos, quos exiguos habent, in domibus ipsorum, sub ditione factiosorum existentium remanserunt, libenter sectaturi partes suae maiestatis, si facultas illis daretur. Dignetur etiam clementer sacratissima maiestas regia recordari, quoties et quibus instantiis fideles sui regnicolae apud suam maiestatem insteterint, pro illis perpetuis et continuis op­pressionibus, quas tani ipsi, quam etiam subditi et coloni eorum patiuntur, ab officialibus sive praefectis arcium suae sacratis­simae maiestatis, presertim ab externis, qui iura et constitu­tiones publicas, per suam sacratissimam maiestatem clementer confirmatas, et literas quoque ex Cancellaria Hungarica ema­natas, omnino nibili pendunt; itidem et nunc etiam instanter supplicant, pro sua erga fideles subditos suos regia dementia, vei officiales illos externos remouere, Hungarosque, qui iuri­bus parent, loco illorum substituere, vei autem externis illis serio committere, ut publicis constitutionibus pareant, et lite­ras Hungaricas obseruent; per lianc enim disparitatem infi­nita mala suborta sunt, et in dies suboriuntur, prout et nuper, dum quaedam villae fuissent judicialiter de jure regni adiudi­catae quibusdam nobilibus Amadae, tarnen easdem villas domi­nus Adam Gallus, contra adiudicationem sedis suae maiesta­tis, et etiam contra expressum superinde ad eum dátum man­dátum, propria autboritate occupauit, nec remittere curat; quod in diminutionem dignitatis quoque regiae maiestatis ten­dit; nam sie fiet, ut iura regni sensim omnia pessundentur, nisi sua sacratissima maiestas serium adhibuerit remedium; et sig­nanter in lioc, ut extranei quoque offitiales, juribus regni sub­iaceant, et mandata suae maiestatis Hungarica non vili­pendant. Quanta autem incommoda fideles suae maiestatis patian­tur a Haydonibus,passim in areibus quorumdam existentium, vel passim errantium sacratissima maiestas regia, ex alia scrip­tura praesenti adiuneta, clementer intelliget, super quo nego­tio optatam supplicant dari relationem, et quid in ea re agen­dum sit in articulos redigi. Praeterea inter alias supplicationes sunt speciales regni

Next

/
Thumbnails
Contents