Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

1557. JÚNIUSBAN. .103 .103 strare debeant, et interim ad labores quoque arcium íinitima­rum, ad plures etiam saepe partes eodem tempore compellantur, idque contra publicas, per vestram sacratissimam maiestatem gratiose coníirmatas constitutiones; si enim baec ita íierent, et si ad omnes arcium íinitimarum necessitates coloni ita li­bere, contra publicas constitutiones, compellerentur, nulla mi­sere plebi posset imponi maior oppressio, frustraque omnes publice constitutiones sancirentur, solaque baec causa suffi­ciens esset, miseram plebem ita adfligere et- deprimere, ut nec sibi ipsi, nec vestrae sacratissime maiestati, nec etiam domi­nis suis terrestribus futura esset utilis. Haec omnia fideles subditi vestrae sacratissimae maie­statis, cum bona eiusdom gratia, proptera liumillime comme­morare voluerunt, ut eadem vestra sacratissima maiestas, iuxta suam inimensam prudentiam et justitiam, gratiose digne­tur considerare, an istae causae et rationes, per quosdam co­ram eadem propositae et allegatae, quae vi delicet in scriptura eiusdem continentur, sint sufficientes et condiguae, propter quas fideles ipsi subditi Ungari tantas vastationes et oppres­eiones, et reliqua malorum genera, merito sustinere deberent; supplicantes eidem liumillime, tanquam doniino et regi suo clementissimo, velit iam tandem, pro deo imprimis et eius justitia, et pro sua regia authoritate et dementia, commodo­que tarn suo, quam totius reipublicae Christianae, mala haec a ceruicibus fidelium suorum clementer et cum effectu auer­tere, et reliquias has Ungariae satis exiguas, his. malis libe­rare, ut iam aliquando reliquiae istae. Ungariae, sub faelici regimine et protectione vestrae sacratissimae maiestatis, respi­rare, et tani eidem quam toti Christianitati utiliores esse va­leant. Si enim mala haec et istae oppressiones ita steterint et durauerint. prout hactenus perpetuo durauerunt, et si mandata et literae vestrae sacratissimae maiestatis ita contemnentur, gentibusque eiusdem vestrae sacratissimae maiestatis ita im­pune et libere rapere omnia licuerit, etiamsi nullus Thurca Ungariam molestaret, reliquiae tamen istae in dies minui et decrescere, demum vero ad nihilum redigi et omuino perire debebunt, prout magna jam pars miserrime periit, et sic ante­murale, hoc quod toti hactenus Christianitati fűit utilissimum,

Next

/
Thumbnails
Contents