Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.
62 A POZSONYI OKSZÁOrrVÜLliS. ipsum in flore staret, fieri nullo modo potuisse, neque posse, et neque consueuisse, quum ad hoc uniuersae etiam aliae prouinciae, et regna vestrae sacratissimae maiestatis vix sufficiant. Nam et olirn, dum adhuc impérium regni Hungáriáé protenderetur a mari Adriatico usque ad Pontúm Euxinum. et omnia essent integra, etiam tunc suis opihus hosti resistere non valebant, sed cogebantur aliorum pricipum Christianorum auxilia implorare, prout exemplo fieri potest mors serenissimi ducis Burgundiáé et aliorum principum. Si itaque liac ratione miseri homines et incolae Ungariae, opprimi debuerunt, vei imposterum deberent, quia gentes vestrae sacratissime maiestatis solutae non sunt, ipsisque gentibus libere mox ob dilationem solutionis praedari liceret, iam actum est de miseris istis regni reliquiis. Quinimo et in illis locis, in quibus a prouinciis vestrae sacratissimae maiestatis secura est et frequens solutio, non tarnen ab Iiis malis et oppressionibus abstinetur et temperatur. Fideles tarnen ipsi Ungari, ab initio Semper usque modo, ultra infinitos ipsorum labores, copiosam sanguinis ipsorum efusionem, omnibus temporibus, contributionem etiam pecuniariam possibilem, in subsidium huiusmodi defensionis praestare studuerunt, quam ipsi, prout humillime et concorditer obtulerunt, ita etiam fideliter prestiterunt et administrarunt; quod tamen quandoque ipsa contributio serius administrata sit, liinc potissimum fűit, quia reliquia ista regni Ungarie, quae adhuc dei benignitate super sunt, j am fereomnes, in extremis Turcorum confiniis sunt constitutae, acciditque saepe, ut antequam termini solutionis adueniant, miseri coloni vei abducantur per Turcos, vei aliter deuastentur et opprimantur, sicque impossibile sit, ab illis contributionem etiam oblatam exigi; nec mirum, quum talis dilatio administrandae contributionis, non saltem in Ungaria, jam ita desolata, sed in aliis etiam prouinciis vestrae sacratissimae maiestatis, quae adhuc stante Ungaria, veluti antemurali Christianitatis, lianc calamitatem non sentiunt, accidere soleat, et tamen utcunque finaliter etiam post terminos licet administrata contribucio stipendiariisque vestrae sacratissime maiestatis solutio per eandem facta sit, miseris tamen colonis nulla unquam damnorum facta est compensa; unde verendum, ne etiam post praestita