Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

52 A L'OZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. et exercitus vestrae sacratissimae maiestatis patrata sunt, et nunc quoque indesinenter ab eo toto tempore, quo exercitus vestrae sacratissimae maiestatis ad partes Cassouiae, pro de­fendenda ditione vestrae sacratissimae maiestatis, transmissus est. crudelissime et non Christiano, sed potius Tyrannico more patrantur. Et quidem non saltem in illis partibus, sed ubicunque gentes vestrae sacratissimae maiestatis in praesidiis et arcibus iinitimis versantur, illic per multum ditionis spatium nullum omnino crudelitatis et oppressionis genus praetermittitur. Vil­láé enim more Turcico ad personas militum distribuuntur, ubi indifferenter quicquid reperiri potest armentorum, pecorum, aliarumque rerum, absque quauis solutione, auffertur, et in ra­pinam conuertitur, non tarn ad usum, quam ad praedam et lucrum ; adeo ut centum armenta maiora pro sexaginta talle­ris, item centum equi rurales pro centum talleris, item centum et quinquaginta porci miserorum hominum pro sex talleris circa Cassouiam vendita esse comperiantur, et non saltem armenta, sed uniuersae aliae res miserorum hominum usque ad camisias et calceamenta, tanquam in praelio quopiam Tur­cico captae, ad auctionem et venditionem inter milites palam exponantur. Neque vero existimet vestra sacratissima maiestas has rapinas et praedas fieri saltem in bonis rebellium, prout fortasse eitlem datur intelligi, de illis enim nunc nullus sermo est, sed multo magis in bonis et ecclesiis fidelium vestrae sa­cratissimae maiestatis, qui ab initio constantissime perstiterunt in eiusdem fidelitate, haec mala patrantur. Et si qui miseri pro huiusmodi eorum pecoribus et aliis rebus ablatis intercedant, illorum alii crudeliter verberantur, alii etiam immanissime necantur atque occiduntur, si vero aliqui illorum super huius­modi oppressionibus ad vestram sacratissimam maiestatem confugiunt, literasque eiusdem, siue per Hungaricam, siue per Germanicam cancellariam emanatas, ad capitaneos deferunt, tantum abest, ut illis parcatur, ut longe postea crudelius dam­nificentur et opprimantur; si publicae Constitution es illis alle­gantur, dicunt; se nihil illas curare, habereque longe alias instructiones ipsis datas. Liberae etiam ciuitates vestrae sa­cratissimae maiestatis omne genus crudelitatis usque adeo pa-

Next

/
Thumbnails
Contents