Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.
42 A L'OZSONYI OrSZÁGGYŰLÉS. minum in Camera maiestatis vestre comparere et de administratione dice rationem reddere teneantur. Contumaces autem iam sepius requisiti, pena, quam status decernent, puniantur, ne redditus ad publicum bonum conferri decreti per eos usurpentur et silentio apud se supprimantur. Porro quoniam hactenus eiusmodi subsidia ad varia loca erant ex commissione maiestatis vestre limitata atque deputata, que quidem per eosdem, quibus deputata fuerant, collecta et percepta, nulle tarnen gentes, ratione quarum hec limitatio facta fűit, unquam lustrate sunt, ita ut ignoretur utrum aliquas gentes, ad quas solutionem ex subsidiis deputatis percipiunt, aluerunt nec ne : videretur nobis maiestati vestre utile, ut limitatio seu deputatio eiusmodi subsidiorum cessaret, et nenimi amplius subsidia colligi permitterentur, sed uniuersa et singula subsidia ad fiscum maiestatis vestre integre administrarentur, constituerenturque per maiestatem vestram persone idonee que statis temporibus eorum gentes, qui a maiestate vestra solutionem expectant, lustrarent, illisque qui digni inuenirentur ex liac contributione debita stipendia persoluerent; hec propterea maiestati vestre humiliter proponere voluimus, ut cum hii milites qui in confiniis seruiunt, et iussu maiestatis vestre ex camera sua aulica, et aliquando ex liac Hungarica stipendia accipiunt, lustrantur, nunquam integro numero fuisse comperti sunt, sed tempore lustrationis, emendicatis ab amicis equitibus, et aliter eciam conquisitis, solent fraudulenter defectus suorum militum explere, qui statim post lustram discedunt, stipendia tamen a maiestate vestra semper integra fiagitaut; quanto magis igitur in hiis, qui, ut premissum est, nunquam sunt lustrati, defectum fuisse et esse credibile est. Preterea cum antea per status et ordines regni publicis articulis editis, clecretum in Soproniensi diéta sit, quod maiestati vestre, pro commodo fisci sui, et pro utilitate regni, tricesimas ubique in hoc regno, in omnium scilicet bonis liberum esset erigere ; visum fűit nobis, propter euitandas fraudes negociatorum, que multe et varié per eos committuntur, ut tricesima in oppido Galgocz erigeretur, in eaque unus officialis, cum certo numero equitum constitueretur, qui tricesimam