Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)
III. A POZSONYI KIRÁLYVÁLASZTÓ ORSZÁGGYŰLÉS. 1563. Szeptember-November.
1 563. SZEPTEMBER NOVEMBER. 455 stram suspicionem concepisset, quorum scilicet praeclaram in se fidem et deuotionis constantiam ita habet cognitam atque perspectam, ut persuasissimum habeat, etiam si res integra foret, et ius successionis ad praefatum serenissimum Regem Bohemiae non pertineret, quin status et ordines liberam haberent quemcunque vellent eligendi facultatem, ipsos tamen soepedictum charissimum filium maiestatis suae caesareae nequaquam praeterituros esse; verumtamen utcunque nec maiestas sua caesarea nec prelátus serenissimus Rex Bohemiae ex eiuscemodi electione pro suis personis quicquam detrimenti sese accepturos vereantur, tamen nihilominus maiestati et serenitati eorum sedulo et diligenter prospiciendum est, ne exempli nouitate posteritati eorum Regiae in successione huius Regui aliquid praeiudicii inferatur, aut maiestatis suae descendentibus matéria contentionum et inimicitiarum präeparetur et subministretur. Quocirca maiestas sua caesarea dictos fideles suos consiliarios clementer hortatur et requirit, ut vel int liaec quae dicta sunt, quibus alia pl ura addi possent, perpendere, et non modo ipsimet in hoc negocio nihil adiniscere, quod maiestatis suae charissimi filii primogeniti, aliorumque eius descendentium primogenitorum iuribus quippiam derogaturum videatur verum etiam apud reliquos status ac ordines Regni Hungáriáé partes suas interponere, ut liaec corouatio absque ista non necessaria praeiudiciali electione debitum et optatum finem sortiatur, in quo facturi sunt rem tam fidei et debitae ipsorum erga maiestatem suam caesaream obseruantiae consentaneam quam maiestati suae caesareae admodum gratam, eis omni caesarea et Regia benignitate rependendam. Kivul : üuplica Caesareae Maiestatis in negotio coronationis, exhibita 1(5. Mártii 1561. (Eredeti fogalmazvány a bécsi titkos levéltárban.)