Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

III. A POZSONYI KIRÁLYVÁLASZTÓ ORSZÁGGYŰLÉS. 1563. Szeptember-November.

0 1563. SZEPTEMBER NOVEMBER. 453 minum cum talibus literis tutimi et securum accessum pátere credendum est. Quod vero iisdem doniiuis cousiliariis Huugaris videtur necessario prouidendum esse, ut ea quae nunc maiestas sua caesarea peragere instituit, secure et absque impedimento per­ficere queat, ob causas in scripto dictorum dominorum consi­liariorum contentas, in eo sane maiestas sua caesarea quantum per ipsam fieri poterit, nihil curae aut solicitudínis intermittet; si tamen sententia dictorum dominorum consiliariorum eo spectaret, quod putarent ad peragendum hunc actum mime­rum aliquem militum conscribi debere, maiestati suae caesa­reae id nequaquam videretur consultum, eo quod fama ad Turcas et aduersarios maiestatis suae delata eis maximam sinistrae suspicionis causamexcitatura esset; verum euim vero curabit maiestas sua caesarea, ut serenissimus tilius suus pro clignitate cum Regiae suae serenitatis tum ordinum statuuni­que Regni Hungáriáé splendida et honorifica procerum ac no­bilium Regni Boliemiae et Austriacarum aliarumque prouin­ciarum maiestatis suae caesareae instructus, ad actum corona­tionis, ut in tali solenuitate moris est et fieri decet, adueniat. Quo commodius autem et rectius omnia necessaria in tempore praeparari possiut, maiestas sua caesareae clementer postulat, ut domini consiliarii Hungari deliberent et maiestati suae caesareae expresse significent, quando actus iste corona­tionis institui debeat, in principio aut fine diaetae, et quae caeremoniae ac solennitates adhibendae erunt. Suadent praeterea domini consiliarii Hungari,ut maiestas sua caesarea praefatum serenissimum filium suum in Regno Boliemiae perinde atque in Hungáriáé coronari curet; in eo sciant domini consiliarii nullám prorsus difficultatem esse, quandoquidem serenitas eius tanquam maiestatis suae caesa­reae primogenitus ab uniuersis statibus Regni Bohemiae et annexarum prouinciarum iamdudum in Regem non modo ac­ceptata fűit, solenni adhibita approbatione, verum etiam susci­piendi coronam quandocunque voluerit facultatem habet, prout ea omnia more illius Regni ad futuram rei memóriám in tabu­las Regni relata sunt; itaque maiestas sua caesarea quam pri-

Next

/
Thumbnails
Contents