Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)
III. A POZSONYI KIRÁLYVÁLASZTÓ ORSZÁGGYŰLÉS. 1563. Szeptember-November.
1 563. SZEPTEMBER NOVEMBER. 443 III. 1560. Deczeniber 23. Királyi leirat, mely az ország rendelt az országgyűlés elhalasztása felöl értesíti. Ferdinandus diuina fauente dementia electus Romauorum Imperator semper Augustus, ac Germanie, Hungarie, Bohemie etc. Rex, etc. Prudentes et Circumspecti tideles nobis dilecti. Licet pro ea, qua semper erga Regnum lioc nostrum, eiusque defensionem ab initio fuimus cura, adducti, proximis quoque diebus, grauibus et arduis causis et racionibus, ad publicum eiusdem Regni nostri bonum, singularemque defensionem, quietem et permansionem vestram spectantibus, generalem vobis ceterisque uniuersis eiusdem Regni nostri Statibus atque Ordiuibus conuentum, pro festo Epiphaniärum Domini jam proxime venturo Posonium indixeramus, eideuique nos personaliter prefuturos significauerimus : quia tarnen in presenciarum ea sese nobis, preter omnem expectacionem nostram, obtuleruut alie occasiones et commoditates de vestra non solum defensione, verum eeiam, Deo bene fortunante, liberacione, cum Siimmo Pontitice, Regibus item et Potentatibus Christianitatis, (id quod vos quoque aliqua in parte bactenus intelligere potuisse arbitramur) tractandi, ut si, prout decreueramus, predictum conuentum celebrare, eiquc personaliter interesse oporteret, id cum summo, non solum Regni nostri Hungarie et vestro, verum eciam tocius Christianitatis dispendio, atque damno esset futurum, tautis, et pro curanda, parandaque vobis solida quiete et liberacione tam idoneis, longeque niaioribus et commodioribus, quam in dieta ipsa tractari possent, occasionibus, nunc sane diuinitus, ut credere licet, oblatis, faciendum necessario duximus, ut, intermisso hac vice generali conuentu per nos inclicto, ea que ad maiorem tocius Regni utilitatem spectare, et si nunc negligantur, summis postea eciam votis atque laboribus liaud consequi posse videntur, agere et tractare non intermittamus. Idcirco, ob causas predeclaratas, celebracionem conuentus predicti in aliud comrno-