Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

III. A POZSONYI KIRÁLYVÁLASZTÓ ORSZÁGGYŰLÉS. 1563. Szeptember-November.

440 A. POZSONYI KIRÁLYVÁLASZTÓ ORSZÁGGYŰLÉS. ORSZÁGGYŰLÉSI IROMÁNYOK ÉS TÖRVÉNYEK. I. 1560. Október 22. Királyi meghívólevél a pozsonyi országgyűlésre. Ferdinandus diuina fauento clemencia electus Romano­rum Imperator semper Augustus, ac Germanie, .Hungarie? Bohemie etc. Rex, etc. Prudentes et circumspecti fideles uobis dilecti. Non est nobis dubium, vobis, adeoque toti Regno isti nostri Hungarie, luce clarius constare, quantis ab inicio solli­citudinibus, curis et laboribus semper in id incubuerimus, ut Regnum idem nostrum tot et tantis calamitatibus, iam inde a pluribus annis quassatum, reparata pristina pace ac tranquil­litate, pacare potuissemus. Quum tamen votis atque conatibus liisce nostris hactenus usque non per omnia satisfactum sit, ardens illud Studium nostrum, sedulosque conatus nunc quoque^ et tamdiu, donec, diuina dante clemencia, id quod optamus et conamur effectu ipso declararemus, non intermittentes; inter alia, que dies et noctes de Regni istius nostri defensione atque salute iugiter versamur, obuenerunt in presenciarum certa nobis negocia, publicum eiusdem Regni nostri bonum concer­nencia, de quibus nos vobiscum, atque cum aliis uniuersis Regni eiusdem nostri Statibus atque Ordinibus, agere ac tra­ctare visum est summe necessarium. Earum itaque rerum gra­cia, generalem uniuersis dicti Regni nostri Hungarie Statibus atque Ordinibus conuentum, in quo de rebus et negociis, pu­blicum ipsum bonum, communemque defensionem et perman­sionem concernentibus, unanimibus votis atque suifragiis agi atque tractari possit, cuiue nos ipsi personaliter interesse de­creuimus, pro festo Epiphaniarum Domini, proxime venturo, ad Ciuitatem nostram Posouiensem, indicendum, promulgan-

Next

/
Thumbnails
Contents