Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

1557. JÚNIUSBAN". 39 ORSZÁGGYŰLÉSI IROMÁNYOK ÉS TÖRVÉNYEK. L 1557. Május 7. Királyi meghívó levél a pozsonyi országgyűlésre. Ferdinandus diuina dementia Romanorum, Hungarie, Bohemie etc. Rex, Semper Augustus etc. Prudentes et Circumspecti fideles nobis dilecti. Credi­mus vobis constare, quod mensibus proxime preteritis Ratis­bonam ad dietam Imperialem, et inde in Regnum nostrum Bohemie Pragam profecti fuerimus, ubi confectis, benignitate Dei, ex animi nostri sentencia rebus, communem Regni istius nostri salutem et permansionem concernentibus, buc reuersi sumus. Et quia ea, que pro publico Regni istius nostri bono effecimus, vobiscum, ceterisque cum fidelibus nostris commu­nicare, et alia, ulteriorem defensionem Regni istius nostri con­cernencia, tractare voluraus : generalem uniuersis Regni eius­dem nostri fidelibus incolis dietam, acl primum diem mensis junii proxime venturum, Posonium duximus indicendum. Fide­litatibus itaque vestris liarum serie firmiter committimus et lnandamus, ut, acceptis presentibus, ad diem et locum prescrip­tum, certos fratres vestros, pleno cum mandato et auctoritate, pro tiactandis rebus premissis, communem vestram permansio­nem concernentibus, expedire et dimittere debeatis. Secus non facturi. Datum Vienne, die septima maji, anno Domini mille­simo quingentesimo quinquagesimo septimo. Ferdinandus. Nicolaus Olahus Strigoniensis. Joannes Listhius. Kiviil : Prudentibus et Circumspectis Judici, Magistro Oiuium ce­terisque ciuibus Ciuitatis Posoniensis, fidelibus nobis dilectis. (Eredetije Puzsony sz. k. város levéltárában.)

Next

/
Thumbnails
Contents