Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

120 A POZSONYI ORSZÁGtiYÜLKS. summe necessariam esse curam, quam offert sacratissima ma­iestas vestra se adhibituram, ue l)ona fidelium vastentur, nam sine certa et solida prouisione in liac re, tractatus constitutio­nesque omnes inanes sunt futurae. Ubi vero in fine sexti articuli sacratissima maiestas vestra sensum verborum illorum explanans, quae in priori scriptura ipsius a statibus intellecta non fuerant, colonos illos tam,en a superioris anni postremo floreno exemptos intelligi debere ex­plicat, quorum sessiones, portae, ac domus per bostes aut exer­citus regie maiestatis combustae ac desertae habitatoribusque vacue fuerint etc.; status regni bumillime supplicant vestrae sacratissimae maiestati, dignetur clementer annuere, ut in Iiis locis omnibus, in quibus per exercitum vestre maiestatis supe­riori anno deuastationes factas esse constat, coloni illi a solu­tione dicti prostremi floreni sint exempti. cum satis damnorum in propriis rebus miseros in illis locis accepisse, adeoque ple­rosque rebus omnibus spoliatos fuisse palam sit. Ex desertis autem alioqui locis et combustis ac babitatoribus vacuis niliil exigi posse satis liquet. Quod sieubi forte in talibus villis deuastatis subsidium ipsum postremum iam exactum foret, id ad cameram sacratis­sime maiestatis vestre administrari debere optimo jure existi­mant, ubi vero nondum exactum foret, minimé amplius videtur exigendum; poterit autem per dicatores presentis subsidii ubique cognosci facile, in quibus locis ac villis huiusmodi de­uastationes acciderint. Caeterum ubi in nouo articulo sacratissima maiestas vestra operas iterum exigit ad loca finitima, iuxta prioris suae scripturae tenorem etc.; status et ordines enumeratis iam sa­tis superque miseriis et calamitatibus tum suis, tum vel maximé miserorum colonorum, que etiam alioqui per se satis notae sunt, plane rursus affirmant, quod quamuis ipsi, ad solam pe­titionem sacratissime vestre maiestatis, cui fidelissime et obe­dientissime semper obtemperare volunt, multo vero maximé pro communi omnium utilitate, ad munitionem banc finitimo­rum locorum, quam et ipsi status summe necessariam esse iu­dicant, libenter hunc numerum dierum, quem sacratissima ma­iestas vestra postulat, compleri a colonis essent constituturi;

Next

/
Thumbnails
Contents