Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

1 557. JÚNIUSBAN. 103 pertinentiarum muniantur, exceptis colonis ex pertinentiis arcis ipsius Thorna ad Cassouiam iam deputatis; ad arcéin item Palotha coloni illius laborent, et insuper coloni alii do­mini Podmanyczky in comitatu Trinchinensi existentes nus­quam seruire cogantur, quando ratione illorura idem dominus Podmaniezky pedites in presidium eius arcis Palotha ex illis bonis suis cogitur deducere. De modo autem et ordine continendi colonos in liuius­modi operibus, satis in superioris anni conuentu fűit conclu­sum, ut nunc noua in ea re constitutione minimé opus sit; tan­tum in eo supplicant ordines, ut maiestas vestra sacratissima, quemadmodum offert, prohibere dignetur, ne a capitaneis vel officialibus suis opere laboratoresue liuiusmodi ulla violencia afficiantur, hic etenini unice praecipuus modus est continendi colonos in opere, si a nemine verberentur aut violentiam aliam patiantur; iidem etiam tempore messis et vindemie ad opera cogi non debebunt. Illud vero status et ordines regni non sine admiratione intellexerunt, quod in XIY. articulo positum est, pregraue et impossibile fore colonis arcium ad Austriam inscriptarum hanc operám pariter cum caeteris regni colonis prestare. Nam cum satis constet, ex contractibus inter serenissimos Fridericum imperatorem ac regem Matliiam et Maximilianum imperato­rem et regem Ladislaum foelicium recordationum, subditos liuiusmodi arcium uniuersa subsidia cunctaque opera et munia occurentia, pariter cum caeteris colonis, ad Hungáriám con­ferre debere, ipsaque sacratissima maiestas vestra in proximi anni conuentu id ita fieri debere clementer consenserit; non possunt status et ordines non magnopere mirari, aliter nunc sacratissime maiestati vestrae visum esse; cum presertim ne­que coloni ipsarum arcium inscriptarum, oneribus, periculis, spoliis, caedibus, incendiis, depopulationibus sint obnoxii, qui­bus miseri nostrates quotidie vexantur, adeoque per lios illi in aedibus eorum summa quiete et pace gaudeant, neque nostri a contributionibus subinde nouis, bombardarumque et victua­lium vectura, qua illi grauari videntur, sint immunes, potius­que in bis omnibus multo quam illi magis affiigantur. Sup­plicatur propterea sacratissimae vestrae maiestati, dignetur, ob

Next

/
Thumbnails
Contents