Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

II. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1547-ben.

6 6 MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYÜLKSETF. Deinde referat illis, quod Majestas Regia, Dominus noster clementissimus, tam ex literis Reverendissimi Domini Locumtenentis sui, et Articulis ipsorum ad suam Majestatem missis, quam etiam ex verbis et relatione Spectabiiis et Mag­nifici Domini Comitis Nicolai a Salmis, Generalis Suae Maje­statis Capitanei, abunde satis intellexit, quae istic in Conventu de Kennend tractata et conclusa per ipsos íideles Suae Ma­jestatis fuerunt, utpote eos, quibus sua et publica salus curae fűit, et qui veluti boni et íideles Suae Majestatis subditi, ea curarunt summa diligentia et prudentia, quae ad bonum pu­blicum pertinebant. Quae omnia, quum ex ipsis Articulis Sacra sua Majestas perspiciebat optima esse, et nonnisi pru­denter ordinata; Sacra Majestas Sua eosdem Articulos Do­minorum Praelatorum, Baronum et Nobilium in Conventu dicti Oppidi scriptos, in omnibus punctis et clausulis gratiose approbat et coníirmat. Hoc uno addito, quod Sacra sua Ma­jestas, postquam Dominus Thomas Nadasdy hoc oneris accep­tare noluerit, Petrum Erdewdy, quem communi voto et con­sensu in Kennend Domini Praelati, Barones et Nobiles ad hoc elegisse dicuntur, Comitatuum Transdanubianorum et etiam in Zygetli Supremum Capitaneum esse, eumque gentibus ipsorum, quas ex contributione communi conservaturi sunt, praeesse, ac eundem una cum esi dem gentibus personaliter in ipso Op­pido Zygeth continue residere vult et maiidat, ex quo loco tam ab excursionibus Turcicis, quam etiam internorum rebel­lium atque hostium tumultibus, si quis contingeret, partes illas defendere et protegere, tutasque conservare possit. Ipse autem Petrus Erdewdy obediat Capitaneo Generali suae Majesta­tis, qui habet in mandatis a Sacra Regia Majestate, ut si qua in re opus foret, hostilitatesque sive internorum sive externo­rum hostium tanta imminerent, contra quem solus Petrus Erdewdy non esset sufficiens, et per eum requireretur, mox­illi cum aliis gentibus Regiis succurrere eique auxilio esse debent. Ubi autem praedicti Domini Praelati, Barones et No­biles, íideles subditi suae Majestatis Regiae, supplicant, ut lucrum Camerae viginti denariorum ex Comitatibus Trans­danubianisad Cameram Suae Majestatis pervenire debentium,

Next

/
Thumbnails
Contents