Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

II. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1547-ben.

1547 -BE&. 81 tam bvevi tempore coneessisse suis Maiestatibus, ut commodius ad hanc sanctam, divineque Maiestati vere aceeptam expedi­cionem toto pectore atqué animo Vacare possint, id quod Maie­stati Regie versari in animo iampridem minimé dul)itant. Ceterum intelligere antehac potuit Maiestas sua, quanto cum detrimento omnium nostrum, sueque Maiestatis injuria non mediocri, moneta liungarica apud externos in contemptuni devenerit, adeo ut licet ante paucos menses Yienne singuli floreni hungarice monete libenter decem denariis minus in permutacione vei mercium, vei gemanice monete acciperen­tur, nunc rursum vix denis denariis additis exponi monete hungarice florenus possit. Quin etiam Transtvbiscum in pleris­que locis eandem novam hungaricam monetam recusari con­stat. Cuius quidem rei causam esse aftirmant, quod proximis mensibus, iussu sue Maiestatis, ex consilioque dominorum Consiliariorum sue Maiestatis, moneta huugarica que antea nonnihil germanice superior erat valore, germanice monete in cusione adequata est; supplicant igitur Domini et Nobiles sue Maiestati humillime, suo et aliorum fratrum suorum nomine, dignetur Maiestas sua aut monetam hungaricam iubere ad priorem ligám octo lothonum Cremnicie cudi, ut sic ad priorem valorem estimacionemque pecunia ipsa redeat, aut serio mandare, adeoque omnino sua Regia potestate efficere, ut Yienne aliisque in locis vicinis moneta hungarica, que Cremnicii cuditur, equo valore accipiatur quo germanica. Nam alioquin, preter alia incommoda, que ex hoc contingent in dies maiora, negociacionem eciam omnem cessare necesse érit. Unde Maiestati sue imprimis permagnum incommodum redundabit. Nummi quoque illi, qui in Moravia cuduntur quos Babkas vocant, per singulos cruciferos térni in eo ipso quo cuduntur loco exponuntur, in bis autem confiniis, aliquot tantum oppidis ac villis, bini per singulos denarios currunt. Unde florenis duodecim cum dimidio in singulis centum flore­nis danmum accipitur. Maiestas igitur Regia, dignetur jubere proclamari Nittrie, in Sempthe, Galgotz ac aliis locis non­nullis circumvicinis, ut non alio valore exponantur nummi predicti quam quo exponuntur in loco cusionis, térni videlicet per singulos cruciferos. Magyar Országgyűlési Emlékek. III. 6

Next

/
Thumbnails
Contents