Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

II. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1547-ben.

15 47-BEK. 79 exaccio subsidii expectaretur, memorabilis aliqua clades infer­retur ab hostibus. Quia yero maior vis hostilis impendere videbatur quam ut bis taiitum copiis repelli posset, additum est eommuni pari­ter consensn, ut ad eundem primum diem Julii ad quemeadem loca tria, prout cuique comitatui locus descriptus est, ex omni­bus comitatibus viritim cuucti domini ac nobiles armati conveniant, secumque, preter gentes suas supradictas, suorum colonorum quintam partém adducant, ut sic divina ope facilius conatus liostium inaues reddi possint. Que omnia sub poena, super bis in decreto regni expressa, constituta sunt. Obtulerunt autem iidem domini ac nobiles sese post­quam ad predicta tria loca, uti constitutum est, convenerint, si minus dominus Locuintenens propter ingravescentem eta­tem expedicioni preesse potuerit, dominum Capitaneum gene­Kalem Sue Maiestatis, aut eciam eo ceteris negociis prepedito, dominum Andreám Báthory, supremum regni Capitaneum sequi; quibus tarnen duobus Capitaneis absentibus loco Regie Majestatis dominum Locumtenentem personaliter expe­dicioni preesse voluerunt. Decreta vero sunt loca tria, quo gentes'eontluere debeant, propterea quod non facile exuniversis comitatibus, presertim remotioribus, in unum locum conuenire, neque commode com­meatus eodem suppeditari potuissent ; que tarnen tria loca band magno inter se spatio distant : Nittria, Baad, ac Fylek; sex enim miliaribus Nittria ab oppido Baad, et id decem ab arce Fylek distat. Ex bis tribus locis facile in unum locum copie rur­sus poterunt congregari, prout necessitas videbitur postulare ; ita ut sive Agriam versus, quo per Fylek venienlibus Buda iter est, sive alio tendant liostes, band magno negotio con­iunctis viribus, poterunt illi divina ope retardari. Quamquam autem spes est, hisce apparatibus cladem impendentem ab hostibus, qui Budam convenisse dicuntur, euitari posse, quod tarnen incertum est nunc majores copie acce­dant hostiles, coniunganturque iis, que iam advenerunt, quod­quidem evenire posse facile constat,quippe cum res sit cum hoste nimium iam feroci ac prepotente : Domini ac nobiles, fideles subditi sacre Regie Maiestatis, eidem humillime supplicant,

Next

/
Thumbnails
Contents