Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1546. Februárban.
1 546. FEBRUÁRBAN. 55 (XXXVI.) Quod redemptio literarum tum in Cancellaria Maiestatis Regiae, quam apud Magistros Prothonotarios, ac in Capitulis et Conventibus, more ab antiquo observari solito, fiat, prout in decretis divorum Regum continetur. Quod *) testimonia Capitulorum et Conventuum pro laboré viarum, per unum diem, non plus quam duodecim denarios, more alias observato, et juxta decreta a Regnicolis exigere praesumant, (XXXVII.) Quia Vicecomites et Judices Nobilium, ubi ad restitutionem, vei divisionem aliquoruni bonorum profecti fuerint, etiam si bona fuerint exigua, duodecim ílorenos pro salario suo in quibusdam Comitatibus exigere consueverunt, propterea statutum est, quod Vicecomites in ea exequutione, ex qua illis byrsagia proveniunt, nulluni salarium ab Iiis, in quorum exequutionem fuerint profecti, exigere praesumant. Quod si exequutionem talem. vel bonorum divisionem, restitutionemque fecerint, unde nulla byrsagia habeant, in ea exequutione, pro laboré unius diei florenum unum. et 11011 plus exigere praesumant. (XXXVIII.) Quod Comites Comitatuum, qui nondum sunt iurati, iuramentum solitum praestent. Alioqui lionores Comitatuum Maiestas Regia aliis conferat, qui iuramentum praestent. Si qui autem non praestito iuramento officia Comitum exevcere praesumerent, tales Maiestas Regia puniat. (XXXIX.) Quod vero attinet ad libertatém colonorum, de qua pluribus verbis Maiestas Regia Ordines et Status Regni in sua propositione admonuit, etsi libertás huiusmodi aequa et iusta fore videatur, ob eas rationes, quas sua Maiestas prudenter commemorat, cum tamen Nobiles et coloni eorum usque adeo a potentioribus oppressi sunt, ut coloni ipsi in dies singulos tum violenter abducantur, tum vero omni oppressionum genere aff'ecti ad bona potentiorum commigrare demum cogantur, atque permissa colonis licentia commigrandi Nobiles brevi tempore subditis penitus privarentur; statuerunt igitur Regnicolae libertatem hanc commigrationis coloAz 1584-iki kiadásban, az előbbi ponttal kapcsolatban »Quodque« áll.