Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1546. Februárban.
52 A POSZONYI ORRZÁGKIYÍTUÍS. gia per se, vei Capitaneos suos, visis literis testimonialibus Vicecomitum et Iudicum ac universitatis Nobilium, veluti vigore primae constitutionis Novizoliensis, ipso facto iam condemnatos, in persona et bonis, ubique intra et extra Regnum, nullo ulteriori juridico processu expectato, animadvertat. Et nihilominus Maiestas Regia per Capitaneos ac Oomites, Vicecomites et Iudices Nobiliuin, laesos ipsos in dominium bonorum suorum, quibus fuerant spoliati, introduci iubeat de facto. (XXV.) Quod Maiestas sua illos quoque manifestos publicarum constitutionum violatores, et qui se legibus Regni ac judiciis sedis Maiestatis Regiae teniere ac violenter opponere praesumunt, item proventuum Regiorum, nec non contributionum vei subsidiorum publicorum direptorés,Ecclesiarum Dei ac decimarum privata autoritate abíatores, Nobilium et miserae plebis oppressores, homicidas et id genus facinorosos homines de quibus publicae querimoniae Regnicolarum vei Comitatuum, non in favorem unius vei alterius personae, sed propter communem tyranidem et oppressionem pauperum ad Maiestatem Regiam deferentes, similiter absque omni juridico processu tani intra, quam extra Regnum in persona et bonis iuxta eorum demerita punire, et per Capitaneos puniri facere omnimodam habeat autoritatem. Dignum est enim , ut qui libertatem patriae ac Nobilitatis aperte violare 11011 formidant, huic libertates Regni in patratis malis suífragari 11011 debent. (XXVI.) Aliae autem violentiae, quae 11011 communiter in ruinam unius, vei plurium Comitatuum et districtuum, sed int er duas vei tres personas, saepe etiam antiquitus comitti contigerunt, iuxta leges Regni, coram Iudicibus ordinariis, secundum Regni libertates, requirantur. (XXVII.) Quod Maiestas Regia illos quoque, qui propria bona non habentes, in aliorum castellis sibi utcunque domicilia acquisierunt, vei qui ipsi nova aedificia aut fortalitia erexerunt, atque inde, coacta latronum manu, varias tyranides, praedas, spolia in miseram plebem, inque Nohiles ipsos, atque etiam Ecelesias ipsas exercere soliti sunt, iuxta eorum demerita, in personis, intra et extra Regnum, puniendi habeat facultatem.