Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1546. Februárban.

1 f) 4 G. FEBRUÁRBAN. 49 nitatis suae Maiestatis, tum ne in posterum, succedente tem­pore, ulla litis oceasio prebeatur de literarum vei donationa­lium, vei aliarum quarumcunque, sub ipso 1) minori confecta­rum vigore. (XVI.) Quod Domini Praelati et aliae personae Ecele­siasticae gentes suas ratione decimarum suarum, quae adhuc restant, iuxta tenorem decreti in confiniis conservare tene­antur. (XVII.) Quod attinet ad generalem expeditionem, ad quam Regia Maiestas hortatur íideles et subditos sus, ut parati instructique sint, si forte pax cum Thurca succedere non pos­set; etsi satis in proximis conventibus, praecipue autem in supe­rioris anni Thyrnaviensi conventu demonstratum est Regiae Maiestati communibus omnium Ordinum et Statuum votis, quibus módis, quibus apparatibus Hungari generalem expe­ditionem penes personam suae Maiestatis adiuturi sint, brevi­ter tarnen et nunc repetunt: sese more maiorum suorum viri­tium omni quo poterunt meliori apparatu instructos, arma­tosque praesto affuturos suae Maiestati, in expeditionem per­sonaliter descendenti, libenterque penes suam Maiestatem vitám et sanguinem ad interitum usque profundere paratos esse. Si autem interim aliquam arcéin, sive fortalicium Thur­cas obsidere, vei aliter aperta vi in devastationem et evidens periculum ditionis Maiestatis Regiae, Regnorumque et provin­ciarum suarum excursiones facere velle conpertum fuerit, aut si ad reprimendum rebelles et inobedientes viribus opus esset, extunc Domini et Nobiles, ad requisitionem Domini Locum­tenentis, vei generális Domini Capitanei suae Maiestatis, ali­orumve Capitaneorum supremorum Regni, penes personas Comitum parocliialium, iuxta tenorem articuli in secundo Conventu Novizoliensi superinde editi, sub poena generalis Decreti Regni, insurgere teneantur. (XVIII.) Quod vero attinet ad conciliandam pacem mutuam, et unionem in Regno retinendam et conservandam, atque ad continuam Regni defensionem, inobedientes et rebel­les reprimendos, atque omnes ordines continendos in officio, 4

Next

/
Thumbnails
Contents