Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
VIII. A SOPRONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1553. Apríl- és Májusban.
444 A F07S0XYI ORSZÁGGYŰLÉS ad ea omnia alacriter prestanda, que difficillimis temporibus prestari debere, pro salute propria, liberorum ac coniugum, intelligunt etc. Agunt hoc nomine íideles ordines et status sacre eius Maiestati gratias immortales, eífecturi, ut et Maiestas sua, et omnes homines intelligant ad extremum usque eorum spiritum liungaros maiorum gloriae, dulci patriae, sibi denique ipsis, sueque libertati ac saluti minimé defuisse. (II.) Et licet tot tantisque cladibus, tot calamitatibus, per omnes passim regni partes, proximis annis acceptis, parum iam supersit, quod vel eius Maiestas ab ipsis paucis fidelibus suis magnopere exoptare, vel ipsi de se possint polliceri ; eodem tamen, quo Semper fuerunt, animi ardore, eadem constantia in his, que ad eorum defensionem spectant, offerunt penes personam sacrae eius Maiestatis, vel serenissimi Regis Maximiliani, eius filii, domini eorum clementissimi, in expeditionem prodeuntis, viritim, iisdemque apparatibus presto Semper affuturos, quibus in superioris anni conuentu fuerat constitutum, et quibus apparatibus eodem anno superiori instructi, eius Maiestatis, que propter grauissimos Christiani orbis tumultus, alio se conferre fuerat coacta, felicem aduentum, secundum gratiosam eius oblacionem, diu expectarunt ; nulla interim occasione pretermissa diuersis in locis insurgendi , seque promptos offerendi, penes Capitaneos et gentes sue Maiestatis, ut si ita Deo optimo maximo placuisset, quominus conatibus hostium resisteretur, cladesque accepte auerterentur, nihil per ipsos usque pretermissum fuisse sacre eius Maiestati persuasum esse confidant. (III.) Supplicant autem eidem humillime, ut Maiestas sua Regia, cum serenissimo charissimoque filio suo Rege Maximiliano, quantum ad superiori anno iustitutam expeditionem attinet, pro statu atque conditione rerum ac temporum, de eadem ita cogitare dignetur, ut cum suscipienda fuerit, in ea vel uterque vel alter, iuxta Maiestatis sue oblationem, omnino prodeat, et de huiusmodi expedicione, aliisque negociis ad defensionem et conseruationem Regni pertinentibus, tractatusque indutiarum inter Maiestatem eius Regiam et Principem Thurcarum firmandarum, cum Consiliariis suis liungaris, quoquo tempore conferre et de eorum consilio, que