Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
VIII. A SOPRONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1553. Apríl- és Májusban.
1553. APRIL- ÉS MÁJUSBAN. 441 anni, aliorumque constituciones, sed in partes inferiores infra Cassouiam noua tantum Cremniciensis summitur, in cuius cambicionem in singulos florenos hungaricos aliquando octenos, nouenos et denos denarios superaddere cogimur, cum grandi iactura. Tertio, Domini vicini nostri Cassouienses quatuor superiores Ciuitates et reliquos Regni inhabita.tores probibere nituntur a liberó usu vetustarum et liberum viarum infra Cassouiam ducentium, sed volunt ut omnes per Cassouiam transeant, cum aliunde et breuiori compendio et meliori via proficisci possimus. Maiestas Regia quoque velit nos in libertate nostra, Ciuitatum nempe et tocius Regni. conseruare ; nam si Maiestas Sua id facere nolit per sese, permittat id negocium discussioni et iudicio omnium Statuum tocius Regni. Quarto, Ciuitates quidem libere vocantur, sed solo nomine, quia fere nusquam illis seruantur libertates in theloneis; imo vero aliqui in modum tricesimarum indebitas exigunt soluciones. Theloneorum autem nomina baec sunt, ordine subscripta, pleraque Spectabilium et Magnificorum Domino rum Baronum et aliorum. In Hiba et Rosembergb officiales Regie Maiestatis. In Zucban dominus Laurencius Nyary. In Zenthmarton Magniíicus dominus Franciscus de Rewa. In Prywycz et Nyedossyn Reuerendissimi Domini Episcopi Nitriensis. In Tapoltschan Magnifici domini Cristoífori Orzag, et duo tbelonia. In Galgocz Spectabiiis et Magnifici domini Andree de Bathor. In Farkasbida eiusdem. In Zemcz vel Wardperk domini Bathori et Perstienzky. In Sencz vel Cbeklyes domini Andree Bathori. In Posonio similiter indebite exigitur. In Mohy Magnifici domini Sigismundi Balassi. In Wamosch Magnifici domini Francisci Bebek. In Boldwa, Edelen et Csemer eiusdem.