Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1546. Februárban.

154 6. FEBRUÁRBAN. 89 quod super petitione Regie Maiestatis de ordinandis septem vei octo personis ex communitate nobilium et ulteriori deli­beratione ratione exequutionis facienda ipsi nihil ponunt. In dicto autem incipiente: »quod Maiestas Regia homi­nem« inueniuntur status duplicationem confonnare petitioni Regie Maiestatis in Replica facte, quoad hominem loco The­saurarii suscipiendum. Deinde in eodem articulo clausula de usu literarum ex Hungarica cancellaria, non solum Regie Maiestatis replice non est conformis, verum etiam aliquantulum latius extensa, quam antea in responso eorum fuerit posita. Quoad sigillum maius, adhuc ponunt, prout in eorum responso. Post articulum: »quod domini Praelati et alie per' sone« sequebatur articulus incipiens: »quod Maiestas Regia bona et decimas Ecclesiarum dei« etc.; sed in duplica hoc loco est omissus. Similiter omissus est articulus de arcibus in metis Hun­garie Archiducatui Austrie inscriptis etc. Et sequitur in duplica immediate articulus : »quod atti­net ad generalem expeditionein« etc. 2) concordans cum eo qui est in responso. Articulus: »quod vero attinet ad conciliendam etc. de personali Regie Maiestatis residentia 3) fere totus est immu­tatus ab eo qui fuit in responso, satisque conformis esse apparet Regie Maiestatis menti et oblationi in Replica declarate. Articulus incipiens : »quod bona ab obitu« etc. 4) cum eorum articulo in responso comprehenso per omnia concor­dat, sed a Replica sue Maiestatis, in qua ulterior eius deli­beratio ad consiliarios et deputatos nobilium erat reiecta, discrepat. In articulo: »videtur autem apprime etc« 5), in responso J) A XVI. czikk. 2) A XVII. czikk. 3) A XVHI-dik czikk. 4) A XXIV-dik czikk. 5) A XXIX-dik czikk.

Next

/
Thumbnails
Contents