Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

VIII. A SOPRONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1553. Apríl- és Májusban.

430 A F07S0xYI ORSZÁGGYŰLÉS aut comparate aliquoties fuissent, diuersas in Regno factiones nonnullorumque inobedientiam et licentiam longo tempore obstitisse Maiestas sua comperisset; arbitratur id quoque Ordines ac Status Regni recenti memoria tenere, nichil Maie­stati sue proximis annis antiquius fuisse, fidelibus ordinibus ac Statibus presertim id a sua maiestate in ipsis Conuentibus obnixe contendentibus, quam ut euulsis aliquando factionibus et discordiis intestinis, compressaque eorum licentia, qui publice quieti viderentur resistere, Regnum universum in unionem, mutuumque animorum restitueret consensum. Quod cum diuina benignitate Sacra eius Maiestas Anno tandem abbinc tertio, omni ex parte consecuta esse visa esset, cum Serenissima videlicet Regina vidua, eiusque filio ea inita concordia, de qua optime ipsi contenti sint, Transyluaniaque in fidem et potestatem suam non sine grauibus sumptibus multoque laboré recepta, neque quidquam amplius restare videretur, quam ut coniunctis omnium viribus in communem liostem, grauem seilicet, et qui in Regni viscera et supradic­tis discordiis intestinis penetrasset, insurgeretur. Non igno­rant iidem Status et Ordines Regni, quid proximo tandem anno Sacra eius Maiestas in Conuentu posoniensi pro festő cathedre beati Petri Apostoli celebrato, ob hanc potissimum causam eisdem proposuerit, quidque tandem inter cetera de suscipienda adversus liostem communem generali expeditione, cui Maiestas sua Semetipsam, vel Serenissimum eius filium, dominum Maximilianum Regem Bohemie etc. esse prefutu­ram affirmarat, cum eisdem fidelibus suis per eius Maiesta­tem fuerat conclusum. Quanquam igitur Sacra Regia maiestas non dubitabat quin Status atque ordines Regni satis iam superque edocti sint, cuiusmodi intra annum rerum fuerit successus, quantum­que ab eius spe institutoque fuerit deiecta, preter omnem eius expectationem; opere pretium tamen futurum esse existima­rit indicto fidelibus suis presenti Conuentu, inter cetera de quibus cum eisdem coram agi opus fore duxisset, paucit eisdem significare, Sacram eius Maiestam eiiu plane constan­tis animi, eius intentionis, ac voluntatis firme ac solide exti­tisse, ut quod fidelibus suis superiori anno in Conuentu obtu-

Next

/
Thumbnails
Contents