Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
VIII. A SOPRONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1553. Apríl- és Májusban.
428 A SurRONYI ORSZÁOGYÜ1.ÉS Ilegni nostri Hungáriáé et partium eidem subjectarum celebrandum decrevimus. Et quum propter pestilentiam Posonii adhuc vigentem, de loco Conventus nondum certi quicquam statuére possimus, in una tarnen ex tribus Civitatibus nostris sive Posonii, si, ut in Deo speramus, interini pestilentia remiserit, sive Tyrnaviae, sive Sopronii, quae loca haud multuni ab invicem distant, celebrare Conventum ipsum decrevimus. Quare fidelitatibus Vestris harum serie firmiter committimus, sub poena in Decreto expressa, ut ad praefatum terminum certos de medio vestri electos in unam aut aliani ex Civitatibus praedictis, ubi videlicet nos personaliter tunc constituti fuerimus, cum plena faeultaté atque potestate, mittere debeatis, ut commmuni eorum ceterorumque fidelium nostrorum deliberatione, ca, quae in publicam utilitatem agenda fuerint, mature decernantur, et postea etiam executioni demandentur. Secus igitur, poena sub praemissa. ne feceritis. Datum in Civitate nostra Gratz vigesima mensis Eebruarii Anno Domini Millesimo Quingentesimo Quinquagesimo tertio. Ferdinandus. Nicolaus Olabus Episcopus Agriensis. Kivid: Prudentibus ac Circumspectis Magistris, Judicibus et Juratis, ceterisque Ciuibus et Senioribus, ac Uniuersitati Saxonum nostrorum septem et duarum sedium nostrarum saxonicalium, etc. fidelibus nobis dilectis. (Eredetije a szász nemzet szebeni levéltárában.)