Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1546. Februárban.
154(5. FEBRUÁRBAN. 37 humiliter, dignetur considerare detrimenta irreeuperabilia, quae futura certissime sunt, nisi cultoribus in argenti redeml>tione subueniatur, perticiatque Maiestas vestra, ut argentum ad cusionem praesentandum, vei saltem ílorenos sex minus ortone, in Marcas singulas posthae redimatur. Alioquin si nunc quoque id Maiestas vestra íacere distulerit, exliaustis iam et depauperatis cultoribus, intermitti fodinas, et pessum ire necesse est, quae nullis postea seculis in usum reuocari poterunt; unde quam ingentia et aestimationem omnem superantia damna secutura sint, Maiestas vestra sacratissima pro sua prudentia singulari facile perspicit. Quoniam prohibitum est per serenissimum Hegem Poloniae, ne quis subditorum suorum res aut merces ullas in Hungáriám importét: dignetur Maiestas vestra eundem Regem Poloniae hortari atque apud illum efficere, ut sublata liac prolii! itione, sinat Polonos libere commercia in Hungaria - exercere; alioquin ubi id per illum fuerit denegatum, Maiestas vestra suorum fidelium commodo prospiciens, dignetur vicissim datis mandatis inliibere, ne quis ex Hungaria, Morauia aut Silesia merces aut res ullas in Poloniam ducere presumat; diuersum facientes, rerum suarum huiusmodi per tricesimatores et ofticiales Maiestatis vestrae oblationo puniantur, resque oblatae ad Cameram Maiestatis vestrae applicentur; quod si tarnen Poloni aliqui in Hungáriám venientes res aut merces emerint, solutis de jure soluendis libere, transireresque abducere permittant. Quoad metas vero per Stirienses usurpatas, de quibus dominus Battyany queritur, Maiestas vestra sacratissima dignetur illarum proprietatem per primam occasionem reuidendam, et iuxta Principuin transactionem decidendam curare, ut differentiarum et contentionum occasio omnis tollatur. Interim tarnen iubeat, ut Stirienses illi, omni a, quae ratione terrarum in panno, sindone, pipere, croco, atque aliis rebus dare quotannis consueuerant, prout liorum Maiestas vestra quoque mentionem fecit, domino Bathyani vei suis ofíicialibus tantisper reddant, quoad íuerit de proprietate metarinn decisum. Quod autem attinet ad Abbatiam Borsmonostra, certo