Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

VII. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1551-1553.

398 MAGYARORSZÁGI IÍKSZT.EGGS GYÜI-KSEIÍ pars ista huins terre omni duce et principe ab eo tempore, qua sua maiestas spectabilem et magnificum dominum An­dreám de Bathor, waywodam modernum Transsyluaniensem, e medio nostri sustulerit, omnino priuata est tali duce, qui utilitati et defensioni terre, patrieque nostre et parcium ista­rum hactenus prefuisset. Preterea supplicandum quoque est sue sacratissime maiestati, mittele dignetur unura hominem et capitaneum idoneum et sufficientem , unacum gentibus maiestatis sue sacratissime, tarnen ex nacione nostra ista Hungarica, qui ad defensionem et conseruacionem istius par­tis et regni sue maiestatis competens et sufficiens esse cen­setur, cui et ruina et desolacio patrie nostre ut nobis eque doleat. Ceterum cum certo sciat sua sacratissima maiestas om­nes municiones et fortalicia iamiam in manus hostium nostro­rum incidisse, et quia terra ista nostra penitus fortaliciis ca­ret, et destituta est auxilio, quorum nos defendere possemus, in tantum ut ad duo vel tria miliaria citra AVaradinum et Debrecinium coloni terrarum istarum imperio et dicioni Thur­carum sese iam subdiderint, atque in dies ad interiora cogun­tur submittere, ob nimiam depredacionem et depopulacionem ipsorum ; ex hiis igitur condicionibus prefatis coacti sumus nos, usque ad reditum nostrorum nunciorum a sua sacratissi­ma maiestate, deliberasse ex predictis comitatibus pro defen­sione nostra gentes aliquas ad conseruacionem nostram, licet insufticientes, habere et intertenere, solum pro custodia parcium istarum conservaturi, nuncque multum timemus ne interim quoad nostri nuncii a sua maiestate redieriut, Thuree in nos incursiones facere moliantur. Tandem ut sua maiestas mandaret et dominis prelatis et baronibus, ut sicut nos, pro temporis statu, juxta vires nos­tras, ad custodiam nostram et ipsorum, gentes intertenere de­berent ; nam ipsi hactenus nobis nullo auxilio adfuerunt, neque nunc volunt, immo ex pocioribus nobilibus sunt nonnulli, qui sese in medium dominorum magnatum adnumerant, neque nobis communi auxilio adesse volunt. Denique supplicant una nobiscum domini capitulares ecclesie Waradiensis sue meiestati sacratissime in eo, quod

Next

/
Thumbnails
Contents