Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1546. Februárban.
154(5. FEBRUÁRBAN. 35 est, Quamobrem Maiestas sua decisionem et defínitionem suam firmitatis robur habere debere censet; si quae tarnen adhuc restant inter Regnicolas et Stirienses nonditm concordatae aut definitae metarum controuersiae, et easdem primo quoque oportuno tempore Maiestas sua rectificari curabit. Quantum attinet ad hona capituli castri ferrei et alia ex metis Regni Hungáriáé occupata, Maiestas sua, pro eo, quod iustum et aequum fuerit, prouidere dignabitur. Quo ad Abbatiam Borsmonostra, Maiestas sua recordatur se eam ab initio Regiminis prouintiarum suarum haereditariarum, tanquam pertinentiam Archiducatus Austriae, semper possedisse et adhuc possidere, si tamen status Regni sui petitionis suae iustas et rationabiles causas deduxerint, Maiestas sua, quod aequum fuerit, tractare non recusabit, Et haec sane Maiestas sua praefatis fidelibus suis dominis Pralatis, Baronibus, Nobilibus, ceterisque statibus et ordinibus Regni sui Hungáriáé ad eorum responsum clementer replicare voluit, eosdem gratiose admodum requirens, ut ex communitate nobilium iuxta supradictam Maiestatis suae petitionem. personas idoneas citra moram deligant, ceteraque necessaria, quantocyus fieri potest. debitum ad eífectum deducant, quemadmodum Maiestas sua eos, pro debita erga Maiestatem suam fidelitate et obseruantia, publicaque Regni necessitate, ipsorumque omnium et singulorum utilitate, sua sponte facturos clementer coníidit, idque gratia sua Regia erga eos recognoscere benigne recordabitur. (Eredeti fogalmazata a bécsi titkos levéltárban.) iy. 1546. Február. A pozsonyi országgyűlésnek Ferdinánd királyhoz intézett felterjesztése, Sacratissime Rex, domine clementissime! Cum proxime ad porrectos sibi articulos per nos descriptos. INÍaiestas vestra sacratissima clementer responderet, subiungere dignata fuerat, ut, articuli cum suo responso correspondentes in ordinem redigerentur et describerentur, reli3 *