Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1546. Februárban.
15 4 <5. FEBKUÁKBAN. 25 sidium simul cum annexis eins módis et conditionibus Maiestas sua Regia clementi admodum et benigno auimo ab eis suscipit, illudque in eos usus, ad quos ipsi obtulerunt, conuertet. De arcibus vero eorundem statuum, quas se communes status sine externorum auxilio suis sumptibus conseruare et munire posse negant, Maiestas Regia cum eisdem latius de inueniendis et ineundis módis ac rationibus, per quos eiusmodi arces íinitime et tanquam in faucibus liostium pósite necessariis ac debitis presidiis et munitionibus interteneri queant, clementer conferet et tractabit, ipsisque mentem suam circa ea deciarabit. Praeterea omnia alia oportuna remedia querere et innenire non praetermittet, per quae etiam externi, maximé vero caetera suae Maiestatis Regna et dominia, subsidia et auxilia sua, quam possunt maxima, alacriter ad lioc conferant. Et ut ipsi eo incitentur et inducantur facilius, omnes etiam rationes ineundae sunt, quo promtiores ad lmius Regni conseruationem et defensionem aecedant. Quo autem praedicta omnia commodius coníici, praesertim vero ipsum subsidium oblatum certius et sine omni diniinutione exigi possit, omnesque sinistrae macliinationes et fraudes, quae circa dicationem exactionemque, nec 11011 coniputum dicatorum conscribendum multifariam accidere possent, omnino precaueantur et auertantur, idemque subsidium eo niaiori cum fructu in usus Regno et fidelibus suae Maiestatis salutares et utiles conuerti valeat; Maiestas sua Regia eius est animi et voluntatis, quod super iis cum Consiliariis suis Hungaricis uberius deliberabit ; et ut lioc eo maturius fiat, omniaque in bonum ordinem et debitum effectum dirigantur et perducantur, petit a communitate Xobilium, ut et ipsi ad huiusmodi consultationem et deliberationem ex eorum medio sex vei octo personas deligant. Quantum ad Tliesaurarium eligendum, Maiestas sua Regia recordatur, prout ipsi quoque superius asserunt, redditus et opes huius sui Regni hoc tempore admodum exiguas esse, Tliesaurarium autem pro sui officii dignitate sine magnis sumptibus interteneri 11011 posse; nihiloniinustamen personain