Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1550. Január- és Februárban.

1550. JANUÁR ÉS FEBRUÁLÍRAN. 281 maximi ope, ac deinde Sacrae Caesareae Majestatis, fratris sui auxilio, Majestatem suam minimé defuisse appareat; cum vero et antea saepenumero, et proximo anno cognovisset Majestas sua ex querelis fidelium suorum Ordinum et Sta­tuum Regni, et ex re quoque ipsa, 11011 deesse adliue quosdam in Regno, qui inveterata quadam licentia praediti, diuturna­que patientia et dementia in se Regiae Majestatis abutentes, regiam authoritatem simul et jura omnia, publicasque consti­tutiones et judiciorum deliberationes pro niliilo ducere, No­biles et alios pauperes subditos opprimere, publicam denique tranquillitatem turbare,etquaevis facinora pro lubitu éxcercere non dubitarent; tametsi Majestas quidem sua lenitate et mansuetudine potius ad meliorem eos frugein reducendos, quam severitate et suppliciis coercendos esse arbitrabatur, ne, quod saepe usu sólet evenire, cum multorum inocentium, No­bilium imprimis ac pauperorum subditorum. detrimento et oppressione, armis in illos animädverteretur; cum tamen i'rustra hactenus remedia illa a sua Majestate quaesita esse, benignitatemque et clementiam non minorem correctionem, sed amplioris licentiae occasionem. ac prope fomenta malitiae illis hactenus extitisse constaret: victa est tandem Majestas sua, cum jure et legibus, quae per se ipsa adversus illos palam jam pugnare videbanttir, tum vero supplicibus frequentibus fidelium suorum precibus, qui sese acerbas illarum injurias diutius ferre non posse identidem expostularent, nec Regiae Majestatis vindictam cunctandam amplius unanimiter affir­marent, atque ita, quos aliter non poterat, bello est Majestas. sua aestate proxima persecuta, eoque perduxit rerum ipsorum inobedientium statum, qui omnibus est palam. Quanquam autem in persequendis illis, tidelibus quoque Regiae Majestatis, et minime noxiis, damna aliqua forte a militibus contingere potuerunt, quemadmodum sane in omni­bus bellis solet aceidere ; quae quidem damna fidelium, si qua sunt, praeter omnem voluntatem, adeoque cum summa Maie­statis suae molestia, sunt cuivis illata; confidit tamen Maje­stas sua, neminem plane esse ex omni fidelium suorum coetu, qui 11011 gaudeat fructus et utilitatis hujus proxime expeditio­nis, senciatque ad summám reliqui quoque temporis omnium

Next

/
Thumbnails
Contents