Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1548. Október- és Novemberben.

234 A POZSONYI OltSZÁfiGYŰLÉS lantur contra tenorem decreti; decimaeque ipsae, ubiqueiuste exigantur. LXIII. Bona ac possessiones, quae olim intra limites Regni Hungáriáé fuerunt, nec sub contractu serenissimorum quondam Maximiliani Imperatoris ac Lodouici x) Regis felicis recordationis continentur, Maiestas sua per provinciales suos a Regnodistrahi non patiatur, sed eas iurisdictioniRegni parere iubeat. Quod si quae de metis et terminis Regni tam cum ipsis provincialibus, quam aliis vicinis Regnis etprovinciis differentiae essent, quae antea deeisae non fuissent, eas omnes differentias Maiestas sua per Commissarios utrinque electos revideri, ac sine diuturniori mora determinari curet, uti gratiose se obtulit. LXIV. Capitulum Varadiense et sancti Stephani Proto­martiris in Comitatibus ubique, ubi antea exequutionem fece­runt, deinceps quoque faciant, deque ea re Maiestas Regia ad fratrem Georgium scribere dignetur, ut is omnino executio­nem huiusmodi patiatur. LXY. Liberarum et montanarum Civitatum, vei aliorum quorumcunque locorum accolae indebite, contra regni decreta, non arestentur, iusti videlicet pro iniustis non plectantur. Si qui vero arestum indebitum fecerint, iuxta tenorem decreti puniantur. LXVI. Cornites., qui hactenus, iuxta mandatum Regiae Maiestatis, non iurarunt, amoveantur, et qui in futurum crea­buntur, statim iurent. Similiter si qui ofticia ipsorum male ad­ministrant, vei violentias in illis exercent, ad supplicationem totius Comitatus, comperta prius rei veritate, auferatur ab eis officium, et alter praeficiatur loco illius, violentus autem ille ex merito puniatur. Si quis iurare noluerit, auferatur ab eo officium. LXYIII. Capitula et conventus, dum ad exequutionem exeunt, non plus quam denarios duodecim pro itinere unius diei exigant ; quemadmodum etiam ante fuit conclusum, sui) Az 1583-iki kiadásban helyesen »Vladislai.»

Next

/
Thumbnails
Contents