Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1548. Október- és Novemberben.

224 A POZSONYI OltSZÁfiGYŰLÉS similiter ad regni defensionem, arciumque finitimariun conser­vationem, viginti denarii pro lucro Camerae cedant Maiestati suae, reliqui decem denarii tum ad solutionem reliquarum expensarum, factarum in legationibus proximorum annorum, tum vero ad satisfactionem certarum expensarum, ad publica negotia erogatarum convertantur. XXIV. Sic autem offerunt subsidium praedictum, ut de colonis illis, qui sub ditione Regiae Maiestatis existentes Turcis quoque tributa et servitia praestant, duobus terminis praedictis non plus, quam centum denarii liungarici exigantur, propter ipsorum pauperum graves oppressiones. Domini autem et Mo­biles, qui tam in Hungaria, quam Sclavonia, et Croatia arces habent finitimas, per Regiam Maiestatem, iuxta eiusdem obla­tionem, quantum fieripotest, iuventurin earum conservatione. Eas vero arces et castella, quae minus necessaria videntur, sua Maiestas demoliri faciat. XXV. Nobiles unius sessionis de qualibet integra curia solvant denarios quinquaginta in duobus terminis praedictis. XXVI. In emittendis autem Dicatoribus hunc ordinem observari debere statutum est, ut ex prima statim sede, semota omni dilatione, Dicatores ad connumerationem emittantur; non sicut hactenus,ut de una sede in aliam dilatio facta fuerit. Neque Domini aut Nobiles, ullas novas leges aut limitationes Dicatori­bus dare, sed eos secundum modum atque ordinem hicconclusum procedere sinant. Reliquis in rebus connumeratio colonorum fiat per omnia iuxta modum in conventu Posoniensi, anni mil­lesimi quingentesimi quadragesimi sexti, praesente sua Maie­state celebrato conclusum. XXVII. Domini autem et Nobiles, qui]vi et potentia me­diante, quovis modo in dicam se ingesserint, vel Dicatorem, quo minus officium suum facere possit, violenter inpedire, aut prohi­bere, vel in usum suum dicam convertere praesumpserint, in ea poena convincantur, quae in turbatores tum taxarum, tum alio­rum proventuum Regiorum in articulis conventus Posonien­sis praeclicti anni millesimi quingentisimi quadragesimi sexti copiose descripta est. Idem in eos, qui tricesimatores vel alios

Next

/
Thumbnails
Contents